005. Arnold zalai főispán és Rednald comesnek bizonysága, hogy Péter Istvánnak fia, Lonkovi lakos, örökös birtokát Hohold comesnek átengedte. 1235.

Arnoldus Comes Saladiensis, et Comes Rednaldus, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam, quod quidam Petrus filius Stephani de uilla Loncoue in nostra constitutus presencia libere est confessus, quod totam terram suam, que eum hereditario iure contingebant (így), dedit Comiti Hohold eo, quod ipse Comes eum deffendere teneretur in causa, quam erga ipsum habuit frater eius Magister Micael. Saue, quia terra illa remocior erat a metis terre Comitis Hohold, commutacionem fecit idem Comes cum Symone filio Stephani filij Bene, dans ei terram Pauli, qui habet sororem prefati Petri, pro terra sua, quia erat commetanea terre sue, que sita est aput eeclesiam Sancti Petri; metis assignata (így). Prima meta incipit a terra eiusdem Comitis Hohold, que vocatur Tolmac a tribus ilicibus; et inde uersus orientem tendit ad arborem poni (így), ubi secunda meta; et inde protenditur ad fluuium Loncoue, qui fluit de uilla Cornaha, in quo descendit usque dum cadit in alium fluuium, qui similiter Loncoue uocatur, qui fluit per uillam Tolmac, ubi transit fluuium, uersus occidentem ad montem reuertitur ad metas terre Comitis sepe dicti. Vt igitur prefate terre commutacio et eiusdem collacio robur firmitatis habere possit in posterum, dedimus in testimonium rei geste presentem paginam munimine sigillorum nostrorum roboratam, anno gracie Mş CCş XXXVş.

(Eredetie bőrhártyán, melyről Arnold főispánnak pecsétje hártyazsinegen függ, a másik pecsét pedig elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)