003. IX. Gergely pápa János jádrai érseknek meghagyja, hogy szűnjön meg oly intézkedéseket tenni, melyek az egyházi fegyelemmel ellentétben vannak. 1225.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Sperabamus, quod, cum de qualitate status tui, pro eo, quod sis in remoto positus, haberi de facili certitudo non possit, illa mente vigili studeres efficere, per quae nobis quandoque constaret, te virtutum fragrantia pro Redemptoris gloria, et salute tibi commissi populi redolere. Sed ecce, contrarium ex eo didicimus, admirantes, quod, cum quidam ex dilectis filiis fratribus Ordinis Minorum, qui fere nihil aliud quaerunt vel cogitant, nisi quod singulae hominum nationes Divini cultu nominis refulgescant, ad civitatem Jadrensem, haereticae pravitatis infectam maculis, accessissent, propagare ibi fidei Catholicae sanctitatem, eos laicorum multitudine benigne et ilariter admittente, quorum multi per ipsos, illius faciente virtute, qui neminem vult perire, ad poenitentiam sunt conversi: tu, qui promotor eorum esse debebas, et praecipuus in procurandis animarum profectibus, non remissus, contumeliarum aculeis ipsorum pectora pupugisti; et non contentus iniuriis partem afficere, quin nitereris totum illarum iaculis conturbare, ipsorum Ordini graviter detrahere praesumpsisti, ianuas claudi faciens, ne ad praedicationem Ministri Provincialis eiusdem Ordinis populus conveniret; quasi sit tuo voto contrarium, quod quis ad vitam proficiat, doctrinis paupertatis extremae et caritatis immensae cultui deditorum. Praeterea cuni in partibus illis paucae, vel nullae religiosorum congregationes existant, in quibus disciplina vigeat regularis; in quasdam mulieres ibidem constitutas, pro eo quod capillorum abscissa caesarie, ac relicto saeculari habitu, eligerunt sua crimina in domibus propriis deplorare; in eorumdem fratrum obprobrium, quorum exhortationibus, operante Domino, anhelant ad praemia beatorum, excommunicationis sententiam promulgasti; Divina auctoritate districte praecipiens, ut cum Apostolus tonsuram prohibeat mulierum, quod aliqua, sive in domo propria commoretur, vel religionis sit habitum susceptura, tonsuram sibi non faciat, vel ab alio fieri non permittat; et si forte contingeret praesumi contrarium, tam tonsae, quam tondentes excommunicationis sententiae subiacerent. Quare contigit; quod cum quidam fratres Ordinis Praedicatorum, qui ad eas partes nunciare venerant Coelestis Regni gloriam et thesauros, tibi devote dicerent, quod inconculte talem sententiam protulisses, praesertim cum Apostolus in verbo, quod de tonsura proposuit, ad mulieres, quae mundum et concupiscentiam reliquerunt, non videatur habuisse respectum; tu non contentus contra te in fratribus supradicti Ordinis supernae provocasse potentiam Maiestatis, adiecisti furorem eius et in iam dictis acuere, praesumendo, ne ipsi praedicarent ibidem, vel confessiones audirent, aut in ecclesiis civitatis praefatae praedicationi eorum audientia tribueretur, firmiter inhibere. Quid multa? quasi tibi sit in taedium, quod aliqui convertantur ad Dominum de multitudine populorum; eos, qui infra tempus probationis Fratrum Minorum Ordinem derelinquunt, licet evidenter appareat, quod absolute vitam mutare voluerint, renunciaudo penitus saeculi vanitati; viva vel funesta potius voce pronuncias, posse libere ad statum redire pristinum, nec propter hoc, in contrahendo matrimonio ipsorum, redire aliquod impedimentum; quasi voluntas in hac parte tibi pro iure sufficiat, et timor tuae conscientiae de processu contra sanctiones canonicas non incumbat. Quarum ignorantiam vel contemptum ex hoc manifeste praetendis, quod quemdam, qui praemisso modo habitum reliquerat, reclamantibus dictis fratribus, concessis sibi sacris ordinibus, in Canonicum et tandem in Primicerium promovisti; alteri qui ad eiusdem Ordinis habitum processerat assumendum, suadendo litteris et promissionibus, quod rediret ad saeculum, cuius per processus huiusmodi te amatorem innuis non remissum. Verum cum ex praemissis, si veritate nituntur, tibi et multitudo ruboris incumbere, et grandis debeat materia poenitudinis imminere; maxime cum nos ipsi pro verecundia reportemus, tantum membrum Ecclesiae excessuum perpetratione tam varia, Deo et hominibus displicere; fraternitati tuae per Apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus, quae supra praemissis improvide attemptasse dinosceris, promptitudine diligenti emendare sollicitus, a dictarum mulierum, et fratrum Ordinum Praedictorum, et aliorum omnium, qui se in partibus supradictis sacrae religionis observantiae dedicarunt, molestatione desistens, aut aliquos a semita mandatorum Dei non avertens, talem te amodo super iis, quae Pontificale deposcit officium, verbo exhibeas et exemplo, quod fratres eosdem, et religiosos alios tui nominis constitues laudatores; et Patris Aeterni Filium, quem in praefatis excessibus graviter offendisse dinosceris, tibi propitium reddere merearis: alioquin damus venerabili fratri nostro ... Archiepiscopo, et dilecto filio ... Archidiacono Spalatensi nostris litteris in mandatis, ut te ab huiusmodi praesumptionibus, auctoritate nostra, appellatione remota compescant. Datum Viterbii, X. calendas Decembris, Pontificatus nostri anno nono, (1235.)

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 73. l.)