002. IV. Béla királynak bizonyos a Sól vizén lévő malomra vonatkozó intézkedése. 1235–1270.

B. Dei gracia Rex Vngarie fidelibus suis - - Salomoni, Gregorio, Emerico de Lyter, Martino et Jacobo filijs Bulchu, Blasio procuratori Abbatis Sancti Martini de Saar commoranti, Azarie, et Dominico de Saar salutem et graciam. Vidimus in prioribus litteris nostris uobis missis contineri, quod cum factum fidelium nostrorum, Albensis et Wesprimiensis Capitulorum, quod super quodam molendino existente super fluuio Sowl uertitur inter ipsos, uobis commisissemus reformandum; uos tamen neglexistis preceptum nostrum, ut propter unius coarbitry uestri absenciam nichil ordinare et diffinire uoluistis in facto supradicto. Quocirca fidelitati uestre mandamus precipiendo; quatenus vicesimo secundo die post Pentecosthes accedatis super ipsum molendinum, et ordinetis, reformetis et emendetis, quicquid ordinandum, reformandum et emendandum fuerit in eodem, conuocatis ad ipsum locum illo die molendinarijs, quorum presenciam ad hoc uidebitis expedire. Hoc autem fidelitatem uestram scire uolumus, quod Salomonem, Gregorium, Emericum, Martinum et Jacobum Wesprimiense Capitulum, Blasium uero, Azariam et Dominicum Albense Capitulum debent adducere ad locum prenotatum; et pars, que de uestrum omnium, uel eorum, qui presentes esse poterunt de uobis, per quorum arbitrium in ipso negocio finaliter procedi uolumus, sicut partes assumpserunt, arbitrio resilierit, pene trium marcarum subiacebit, de dampnis eciam preteritis inter partes datis hinc inde, sicut dicitur, ordinacionem omnimodam uice nostra faciatis inter partes. Partes itaque in octauis Natiuitatis Beate Virginis coram nobis comparebunt, et Capitulum Wesprimiense Mathiam de Wrs pristaldum suum debet statuere illo die, ad hoc dicendum, utrum Capitulum Albense, pro quo Stephanus Comes astabit, citauerit ad nostram presenciam ad quindenas Sancti Martini, nec ne, contra Capitulum Wesprimiense. Datum Bude in curia domine Regine in feria quindenarum Pentechostes feria quinta.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a királynak hátul oda nyomott pecsétje elveszett, a veszprémi káptalan levéltárában.)