358. II. Endre király privilegiuma Garam melletti Szent-Benedek mezőváros számára. 1204–1235.

1550. Posonii 20. Februarii litterae privilegiales Ferdinandi I sub sigillo secreto in pendenti, quibus mediantibus Sua Regia Maiestas litteras Serenissimi quondam Principis domini Andreae Regis Hungariae praedecessoris sui bonae memoriae super his libertatibus: Quod cujuscunque nationis homines, Saxones videlicet, Hungari, Sclavi, seu alii, qui ad terram Claustri Sancti Benedicti de Gran commorandi causa jam convenerunt vel convenerint, praerogativa ejusdem libertatis jure perpetuo gaudeant, quo hospites nostri in Pesth, Albae et Budae commorantes; sub his videlicet exemptionibus, quod de omnibus proventibns et commoditatibus, quae ad Regiam jurisdictionem pertinent, tam in tributis et in descensibus, in liberis et ponderibus, seu aliis quibuscunque debitis, quae in Regno (isto) solent vel possent emergere, nec Fisco, nec cuiquam hominum respondere teneantur; sed ad Ecclesiae memoratae jurisdictionem, tam in judiciis faciendis, quam in aliis supradictis libertatibus sint exempti; - civibus et inhabitatoribus oppidi Sancti Benedicti eorumque successoribus et posteris universis gratiose confirmavit, salvo jure alieno.

(A királyi könyv II. kötetéből 382. l.)

Függelék.