353. Dessa trau-i polgárnak végintézkedése a ferenczrendiek javára. 1234. körül.

In nomine Sanctae et Indiuiduae Trinitatis. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo trigesimo quarto duodecimo kalendas Martii Indictione vero VI.; domino Gregorio Nouo Summo Pontifice Sacrosanctae Ecclesiae praesidente, domino Andrea tertio (helyesebben secundo) Regnatori (?) Hungariae gubernante; nec non viro venerabili domino Treguano Episcopo, Stephano inclito Comite, Judicibus ser Casoto et Saladino Tragurii existentibus. coram testibus inferius legendis hoc actum est. etc. etc.

Ego Dessa Luce quondam filius praefatum periculum mihi imminere metuens, cum sanus essem tam mente, quam corpore, assensu dominae Stanae uxoris meae requisito, testamentum, quod post meum obitum volo irrefragabiliter observari, si, quod absit, absque linguae propriae loquela me obire contigerit, duxi praesenti pagina diligentissime subnotandum etc. - - - Cum etiam verissime polliceatur Dominus, se daturum centuplum, et insuper vitam aeternam, relinquentibus propter nomen suum vineas et agros; operae pretium duxi, eidem Domino inservientibus universa, quae possideo, largienda; adoptans loco carnalium filiorum, quibus careo, spirituales filios, imo patres; Fratres scilicet Minores, ad quorum receptaculum et utilitatem ecclesiam ad honorem Dei et Gloriosae Virginis Mariae cum murorum ambitu et domibus fabricavi prope civitatem Traguriensem, et adhuc feliciter in carne vivente, qui Minorum Fratrum Ordinis et religionis primus Praelatus extitit et Minister, per manum domini Treguani memorati Episcopi eandem ecclesiam faciens consecrari etc.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 338. l.)