350. Ugolin kalocsai érseknek és bírótársainak mint kiküldött biráknak itélete a grabi apát és Sudani Iván közt Zellorouna nevű birtok tárgyában. 1234.

Ugulinus Dei gracia Colocensis Archiepiscopus, et Aule Regie Cancellarius vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore. Innotescere uolumus presentibus ac futuris, quod cum Hozuga Abbas de Grab, et Bertolo ministerialis eiusdem Ecclesie, conuenissent in nostra presencia Iwankam filium Abraam de Sudan, conquerentes de ipso, quod quandam terram iam dicte Ecelesie, que Zelbarouna dicitur, sitam ad Orauam, per uiolenciam occupatam contra iusticiam detineret; respondit prenominatus Iwanka, non uiolenter, sed iure empcionali iu possessionem eiusdem terre se uenisse. Ad quod probandum eiusdem terre uenditores, filios scilicet Budur Jacobum et Petka patronos superius dicte Ecclesie in nostra constituit presencia, qui publice sunt professi, se iam dictam terram Iwance uendidisse. Quorum cum eciam simplici assercioni credi potuisset, ad maiorem tamen iuris exaccionem uisum est nobis, nostrisque assessoribus, uidelicet uenerabili Baradlao Episcopo Senensi, et Danieli Archidiacono Bachiensi, et Martino Bano, et Andree Comiti, ut dicti Jacobus et Petka assercionem suam iuramento confirmarent. Prestito igitur sacramento in nostra capella, Abbate et suo Curiali Comite pro merito condempnatis, sepe dicta terra pacifice et sine contradiccione aliqua est Iwance restituta empcionis iure, quod allegauerat, possidenda, et in eiusdem terre possessionem per fidelem nostrum clericum Benedictum est introductus. Cuius terre prima meta posita est super montem Camuna burda, per quam distinguitur a terra Ecclesie de Grab; ab eo autem loco uergit uersus septemtrionem per quendam cliuium, qui uulgo Cuesberc appellatur, et procedit inter dno fontana, que Joloue uocautur, usque ad aquam Pucur; et per Pucur tendit superius usque ad fontem Luplan; exinde nero ascendit in montem, qui dicitur Stoyla, et uadit iuxta terram in meta de Noac, et tendit uersus orientem Keneelbere usque Bedech. Vt autem super possessione huius terre controuersie emersure inposterum argumento late sentencie sopiantur, nos ad stabilitatem rei geste presentem conscribi iussimus paginam et sigillo nostro roborari. Datum per manus Magistri Johannis Notarii nostri Canonici Bachiensis anno gracie M° CC° XXX° IV°. Pontificatus nostri anno quinto decimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről az érseknek pecséte függ, a főmélt. herczeg1 Eszterházy család levéltárában.)