348. Jakab prenestei bibornok-püspök és pápai követnek okmánya Demeter királyi udvari bírónak a pannonhalmi apát és népei közt megállapított rendre (349. sz. a.) vonatkozó intézkedése tárgyában. 1234.

Jacobus miseracione Diuina Prenestinus Electus Apostolice Sedis Legatus vniuersis Christi fidelibus, ad quos littere fuerint delate presentes, salutem in vero auctore salutis, Tenore presencium pateat universis, nos litteras fidelis viri Demetrii aule Regie Judicis inspexisse, in quibus profecto continebatur, quod jobagiones et populi monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie non obseruauerunt arbitrium seu laudum latum per fratrem Enoch Ordinis Predicatorum et Magistrum Cognoscentem Capellanum nostrum, tunc Inquisitorem Ecclesie Sancti Martini; quod licet idem arbitrium seu laudura approbatum fuerit per eosdem, et tam per nos, quam per dominum Regem fuerit confirmatum, tamen iidem jobagiones et populi contrauenerunt domino Regi iterum querulando, vnde dictus Abbas et Conventus fuerunt inde conquesti eidem domino Regi; ideoque dictus Rex causam ipsam inter dictos jobagiones et populos ex vna parte, et predictos Abbatem et Conventum ex altera delegavit eidem. In quibus litteris dictus Judex asserebat, quod predicti non exhibuerant debita seruicia dictis Abbati et Conventui dominis suis; sed quia false accusaverant eos, et in multis excesserant contra eos, et inciderant propter hoc in excommunicacionem et eciam penam centum marcarum tanquam excommunicati, prociderunt ad genua predictorum Abbatis et fratrum, et absolucionis beneficium meruerunt, et ad preces ipsius Judicis inclinati predictam penam centum marcarum misericorditer indulserunt; sed ipse, ut in litteris dicebatur, condonauerat seculari judicio tam maiores quam minores, vt starent quilibet in carcere Albensi per mensem; saluo tamen jure ipsis sepedictis Abbati et Conuentui contra Ibrahymum, Mochkum et Ambrosium, quod quandocunque voluerint super negocijs, que gesserunt, debeant reddere racionem. In testimonium igitur huius rei ad peticipnem dictorum Abbatis et Conuentus presentes literas nostro sigillo munitas duximus concedendas. Actum anno gracie M° CC° tricesimo quarto IV. nonas Februarij.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már lemállott, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)