347. II. Endre király megerősíti a Farkas comes és a pakusi királyi lovászok közti, Rabay helységre vonatkozó határjárást. 1234.

Andreas Dei gracia Hungarie Rex, universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Ad noticiam universorum presencium et posterorum volumus pervenire: quod dilectus et fidelis noster Farkasius Comes ex una parte, et agazones nostri de villa Pakus et de Haraszthy ex altera in nostri presencia constituti, nobis asseruerunt viua voce, quod super metis, quibus terra ipsius Farkasij Comitis, nomine Rabay a terra dictorum agazonum dividitur, sepius controversia oriretur. Unde nos ad peticionem utriusque partis dilectum et fidelem nostrum Martinum Magistrum filium Thome ad eleuandas metas terre Rabay transmisimus, qui dictam terram in presencia Michaelis Magistri et Comitis, agazonum, ac jobagionum ipsorum, et populorum nulla facta contradiccione metavit in hunc modum: Prima meta incipit a parte orientali iuxta fluuium Raba, et tenet metam cum villa Pakus; inde versus meridiem eundo descendit ad quoddam stagnum, et habet metas sub snb monticulo cum eadem villa; deinde vadit et tenet metas cum villa Haraszthy; exinde versus occidentem est commetanea cum villa nomine Musuny, inde cum villa Balasij filij Apa; deinde versus septentrionem vadit ad dictum fluvium Raba appositum, vulgo Gonoysreny dicitur, ibique tenendo metas cum filiis Simoy, et sic terminantur. Nos igitur rixe et contencioni dictarum parcium finem imponere cupientes, metas dicte terre a nominato Michaele elevatas, in presentem paginam fecimus annotari, eamque dupplicis sigilli nostri munimine in testimonium fidei iussimus perpetuo roborari. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo, trigesimo quarto (1234.), Regni nostri anno trigesimo primo.

(Másolat a budai kir. kamarai levéltárban.)

1