346. II. Endre király adománya Francu, Pertold fiának számára. 1234.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Licet sincere fidelitatis meritum, qua quisque uitam suam in usum Regni dispensare non dubitat, nullis temporalibus stipendijs sit equiparabile; tamen ut humanum iusticie debitum impendatur, a Regie Celsitudinis serenitate stipendiis temporalibus debet refoueri. Nouerint igitur uniuersi presentes et futuri presentem paginam inspecturi; quod nos co, quod fidelis noster Francu filius Pertoldi Comitis, a primeuis puericie sue temporibus, in Regno et extra Regnum, ad Regni commodum et honorem Corone bella exercendo, legaciones arduas et assiduas deferendo, effusionem sanguinis sustinendo, mortis pericula paciendo, et omnia precepta nostra ad nostrum beneplacitum adimplendo, semper et sine aliqua intermissione seruierit; pro eo eciam, quod cum carissima coniuge nostra domina G. inclita Regina beate memorie a medio sublata, nuncios nostros ad traducendam nobis dominam Y. Reginam pie recordacionis mitteremus, idem Francv in proprijs expensis in eundo cum illis, et redeundo cum eadem domina vsque ad nos, totum factum nostrum ad honorem nostrum in illa parte pertractauit; denique pro eo, quod cum inter nos et dominum F(ridericum) Illustrem Ducem Austrie et Styrie gverra orta esset non modica, et cum terram eius intrassemus debellatvrj, ipse idem Francv in signum manifestande fidelitatis ipsius, se et sua mortis casibus et periculis opponens, curam adhibuit diligentem, ita, ut idem Dux nobis in omnibus, que ab ipso requirebamus, ad honorem nostrum satisfecit. Item pro alijs multis ac fidelibus seruicijs eiusdem Francu, in quibus omnibus enarrandis per singula facilius nobis tempus quam facultas deficeret, concessimus et concedendo contulimus eidem Francu et per eum eius successoribus ex Regia liberalitate, licet respectu magnitudinis tanti meriti parum videatur conferri, terram Cal, in qua sita est ecclesia in honorem Sancti Petri, a Castro Suppruniensi exceptam iure perpetuo possidendam; introduci facientes eundem in eiusdem terre possessionem corporalem per dilectum et fidelem nostrum Ladizlaum Comitem Mussuniensem. Cuius prima meta incipiens uersus orientem prope villam nomine Ywan, que est Abbatis de Perno, et in ualle descendenti uersus uillam illam per eandem vallem uadit ad uillam Ferteud, et tenens metas cum illa tendit uersus meridiem, et tenet metas cum terra ville Ladun, et transiens prope ecclesiam Sancti Nicholai uadit ad uillam nomine Cal, et transiens iuxta illam per magnam viam uadit et tenet metas cum villa Nicholai filij Zothmar nomine Beren uersus occidentem; et inde uadit et tenet metas cum alia villa eiusdem Nicholai nomine Cal, et peruenit ad primam metam. Postea nero Arnolth Comes frater Buzad terram supradictam requisiuit coram nobis a Francu memorato sub nomine donacionis nostre; sed quia in primo, secundo et tercio termino suo ad offerendum nobis priuilegium terre eiusdem a nobis peremptorie assignato, nullum penitus offerre potuit instrumentum, terram sepedietam eidem Francu reliquimus possidendam; decernentes auctoritate Regia, ut Arnolt Comes uel sui successores nullam super hac terra offere possint priuilegium, et si unquam aliquod obtulerint, auctoritate presencium destruimus, decernentes esse falsum ita, ut nullas penitus vires habeat in preiudicium istius instrumenti. Et ut hec a Regia liberalitate iuste ac legitime facta collacio terre, perpetue stabilitatis robur obtineat, nec umquam in irritum ualeat reuocari, in argumentum fidei cercioris presentem concessimus paginam priuilegiantis sigilli nostri munimine roboratara. Datum per manus Reuerendi Vgulini Colocensis Archiepiscopi aule Regie Cancellarij anno Dominice Incarnacionis M° CC° XXX°IIII°, Regni autem nostri anno XXX° V°. Venerabili Roberto Archiepiscopo Strigoniensi, Gregorio Geuriensi, Cleto Agriensi, Renaldo Vltrasiluano, Bulsu Chenadiensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Wesprimiensi, Bricio Waciensi, Benedicto Waradiensi Episcopis; Dyonisio Palatino, Demetrio aule nostre Judice et Comite Baachiensi, Nicholao Tawarnicorum. Mauricio Dapiferorum, Bagyn Pincernarum, Michaele filio Apa Agasonum Magistris; Ladizlao Mussumensi, Fyla Suppruniensi, Symone Latino Gevriensi, Michaele filio Opud Albensi, Stephano Byhoriensi, Ladizlao filio Vetuk Chenadiensi Comitibus, et alijs quam plurimis aliorum castrorum Comitibus existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét elveszett, a budai kir, kamarai levéltárban. Töredéket lásd Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 2. r. 101. l.)