342. Ugyanazon apátság jobbágyainak és népeinek panaszai. 1233.

Ista sunt grauamina et oppressionea super quibus mota sunt litigia vel querele

Vduornici aggrauantur soluere decimas et dare fila ad unum rhete husonis, et portare ad monasterium, et renouare ortum Pannoniensem indebiten et dare panem facientibus rhetia.

Item hec sunt grauamina equestrium seruiencium: Non tenentur dare equum nunciis Abbatis; nec tenentur ferre currum viniferum; nec Abbas dat prebendam equis ipsorum in via, quod facere deberet; nec extra Reguum ducere equos ipsorum, sed Abbas Vrias duxit Romam viginti duos equos eorum cum totidem marchis argenti, et nunquam reddidit. Nec tenentur metere arundines, nec quinque capecias per singulas mansiones; nec tenentur fenum colligere vel portare.

Item hec sunt grauamina fabrorum, pellipariorum, cocorum, pistorum, sutorum, cubiculariorum, qui incessanter debitum exercent officium: Compelluntur plaustra grauia ferre per totum Regnum Ungarie incessanter.

Item hec sunt grauamina sacriferorum: Tenentur dare equum ad portandam capellam Abbatis, que Abbas debet reddere, dum reuertitur de via. Sed Abbas Vrias quolibet anno accipit duas marcas pro equo indebite, et quinque equos eorum bonos donat suis amicis.

Item piscatores de villa Veinik grauantur, quia Abbas Urias compellit eos remigare carinam plenam victualibus ad confinia Regni Ungarie indebite; iusuper compellit eos explere officium nautarum, qui tamen pisces debent dare.

Item villa Teneu tenetur portare cum Abbate leuem currum vini ad expensam unius diei; sed Abbas Vrias imponit currui ipsorum onus importabile.

Item villa custodum porcorum soluit Abbati et Conuentui de singulis binis mansionibus unum porcum et sexaginta pelles caprinas cum aruina sufficienti. Soluunt eciam quadringentos acoues optimi tritici. Sed Abbas Vrias compellit eos facere legaciones, parare tunellas, portare plaustra indebite. Insuper compellit eos soluere decimas agnorum, hedorum et apum.

Item hec sunt grauamina jobagionum de Sala, Omoch scilicet et proximorum eius. Abbas Vrias recepit terram eorum et dedit aduenis, et ipsos compellit reddere tributa hospitum, et explere officium jobagionum.

Item in villa Torian sunt sex mansiones vduornicorum, sunt dati a sancto Rege, quos Abbas fecit aratores.

Item hec sunt grauamina portatorum capelle de villa Olup: Ipsi debent ducere equos, qui portant capellam; Abbas vero recipit equos dictorum - - torum, et mittit in legacionem sub nuncios, et insuper quando vult, dat in dono; et ita abstulit eis quinque vicibus quinque equos.

Item hec sunt grauamina piscatorum de Sala. Pellunt oues, boues, porcos, portant rotas; est tamen debitum eorum dare de singulis mansionibus unum fertonem, et portare fructus ad monasterium.

Item hec sunt grauamina jobagionum et officialium; quod cum teneantur portare decimas ad horreum illius obediencie, de quo loco, vel in quo loco vel villa dant decimas; et teneantur dare et non portare hidriam brasii et annone, que datur ad festum Sancti Martini; Abbas compellit eos portare ad monasterium Sancti Martini.

Item hec sunt grauamina Beiich clerici de Sala: Ego Bench conqueror vobis dominis inquisitoribus, quod Vitalis monachus, et Michael conuersus iuhibuerunt mihi scrinia tria in camera Sancte Marie in Sala reposita; dum autem vellem recipere ut mea, erant venientes laici Jacobus, Benka et alij, violenter abstulerunt multis videntibus, et custodem camere fratrem Clementem, mea mihi reddere volentem, grauiter ceciderunt semivivum relinquentes, et hec facta sunt post sacramentum inter nos et dominum Abbatem factum. Item Michael conversus, Benka et Jacobus cum quibusdam aliis viginti electos boues a me abstulerunt, et duos ex eis in eodem loco frustatim mactaverunt. Et hec omnia paratus sum probare tempore oportuno.

(Az eredeti okmány a pannonhalmi főapátság levéltárában.)