336. IX. Gergely pápa ugyanahhoz ugyanazon ügyben. 1233.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Jadrensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Quia omne caput languidum et omne cor merens a planta pedis usque ad verticem sanitatem non habet, ut prophetica vox testatur; non est mirum, si membra capite languescente languescunt, et ad subditos derivatur corruptio Prelatorum, cum canes muti, non valentes latare, que evomuisse debuerant, amplexantur, et ea publice non erubescant committere, que laici expavescerent exercere. Presentata siquidem nobis tua petitio continebat, quod cum ad Monasterium Sancti Grisogoni tue Diocesis, adiunctis tibi viris prudentibus, accessisses visitationis officium impensurus, ibidem ipsum Monasterium invenisti a malitia habitantium in eodem spiritualiter et temporaliter esse collapsum. Nam... Abbas et nonnulli monachi eiusdem loci, demoniacis cedentes insultibus, bona monasterii memorati multipliciter dilapidant et consumunt, et nullis artati limitibus, statuta regularia non observant, ducentes vitam Deo et hominibus displicentem. Iidem quoque, qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixisse debuerant, undique per lupanaria vagis pedibus discurrentes, relaxant frena claustralis observantie in omnem desiderii libertatem, ita, ut iam universis sacre religionis cultibus abiuratis, de Christiano nomen, de monacho solum habere habitum videantur; necnon, licet pro violenta iniectione manuum in quemdam presbiterum excommunicationis nexibus sint astricti, Divina celebrare vel prophanare potius non verentur. Cupientes igitur fetorem de Sanctuario Domini penitus amoveri, mandamus, quatenus personaliter ad locum dictum accedens, et habens pre oculis solum Deum, corrigas et reformes ibidem tam in capite, quam in membris, que correctionis et reformationis officio noveris indigere. Contradictores etc. Datum Laterani III. Idus Decembris Pontificatus nostri anno septimo.

(Theiner u. o. I. köt. 75. l.)