335. IX. Gergely pápa a jádrai érseknek meghagyja, hogy a Jadrában lévő sz. grisogoni apátság ellen támasztott panaszok ügyében eljárjon. 1233.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Jadrensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Fraternitatis tue litteras benigne recepimus, et que continebantur in eis intelleximus diligenter, sollicitudinem tuam, quam te in executione mandatorum nostrorum habere didicimus, plurimum in Domino commendantes. Sicut enim predicte littere continebant, cum dudum recepto super reformatione morum et correctione excessuum subditorum tuorum, presertim incontinentie vitio laborantium, ab Apostolica Sede mandato, ad executionem ipsius procederes, prout decuit, reverenter, associatis tibi dilectis filiis M. Archidiacono, C. Archipresbitero, et G. Primicerio Jadrensibus, contra... Abbatem Monasterii Sancti Grisogoni et Passerenum Presbiterum Jadrenses, publice infamatos de ipsorum excessibus, sollicite veritatem inquirens, tot et tantis eos plenos flagitiis invenisti, quod pudori referentibus et audientibus sunt horrori. Idem enim Abbas, ut de aliis suprascriptis excessibus taceatur, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, non minus patenter quam imprudenter, totum in lapsum carnis dampnabiliter se effundit, iumentis insipientibus comparatus, ad instar eorum in stercore computrescens, et quasi non sibi propria culpa sufficiat, ut suas culpas efficiat aliorum, fiatque anima sua pro animabus illorum, eos in suprascriptis iniquitatibus confouendo, duos filios suos monachos, vel verius demoniacos, et alios impudicos, quasi testes sue incontinentie, circa se retinet, qui tabernas armati et prostibula frequentantes, committunt rapinas, presbiteros verberant, auferunt spolia, ludunt ad aleas publice in plateis, excommunicati celebrant, immo verius, quantum in eis est, officia Divina prophanant, mandata Ecclesie Romane contempnunt, nullam agunt penitentiam de commissis, et satisfacere congrue cuidam vulnerato ab eis et spoliato presbitero contradicunt. Preterea dictus Abbas, interni luminis splendore privatus, quasi passus mentis exilium, prudenter, prout convenit, non attendens, quam magnum sit Eucharistie Sacramentum, quod secundum Apostolum manifestatum est in carne, iustificatum in spiritu, apparuit angelis, predicatum gentibus, creditum Deo, assumptum in gloria, et quod non nisi puro corde, mundis manibus et contritione devota offerenda est hostia salutaris, nec inter celestes cibos et panes laicos devota veneratione discernens, nocte sancta Nathalis Domini nephandis actibus depravatus, dicta missa cum quibusdam subscriptis monachis solempniter, bibit nectar, et iterum post calices, quamquam nullatenus dormivisset, sollempnia celebravit. Iniecit quoque manus publice in Ecclesia in quemdam presbiterum temere violentas, qui eum ad presentiam venerabilis fratris nostri... Absarensis Episcopi a nobis delegati citabat, turpiter in terram proiectis citationis litteris, quas ei abstulit violenter, et excommunicatus ad mandatum ipsius Episcopi, pulsatis campanis, per totam civitatem Jadere nuntiatus non abstinuit, nec abstinet a Divinis: sed ad maioris iniquitatis cumulum et ecclesiastice discipline contemptum, ascitis sibi excommunicatis predictis, cantando discurrit cum mitra et baculo per plateam. Denique cum dictum Monasterium tamquam vinea gratiosa in spiritualibus et temporalibus florere consueuerit ab antiquo, nunc per ipsius Abbatis incuriam, immo culpam, adeo est in utrisque collapsum, et collabitur incessanter, quod vix unquam adiciet, ut resurgat. Jam enim in ipso monasterio vix religionis vestigia remanserunt, unusquisque graditur post desideria cordis sui, indifferenter omnes utuntur carnibus, dormire in dormitorio simul nolunt, et alia multa committunt enormia, que sunt a monachali modestia penitus aliena. Prefatus vero presbiter Passarenus de periurio, adulterio etiam in ecclesia dampnabili presumptione commisso, furto et sacrilegio, ac multis aliis criminibus legitime est conuictus. Et licet ad correctionem eius intenderis diligenter, ipse tamen, licet correctionis et humilitatis signa pretendens, solito insolentior est effectus, et excommunicatione notatus, amicis et propinquis ad se vocatis, missam contemptis Ecclesie clauibus, cantare solempniter non expauit. In quibus omnibus... Traguriensis Episcopi dicitur esse manus, qui pretextu cuiusdam rescripti a nobis ad ipsum in communi forma obtenti, in quo de premissis aliqua mentio non habetur, Abbatem et alios supradictos absoluit. Ad hec cum olim quibusdam suggerentibus intellecto, quod quedam in partibus Dalmatie false littere fuerant sub nomine nostro confecte, tibi dederimus in mandatis, ut inquisita super hoc diligentius veritate fabricatorem earura pena canonica castigares: tu mandati nostri diligens executor Abbatem Sancti Michaelis Jadrensis Diocesis, de quo suspitio habebatur, et eundem Episcopum Traguriensem, qui erat de falsitate bulle nostre gravissime infamatus, propter quod fuerat ab officio Pontificali remotus, et adhuc falsas sub nostro nomine non erubescit litteras fabricare, ad tuam presentiam citavisti; quorum alter, Abbas videlicet, valetudine prepeditus nec venit, nec misit; alter vero, Episcopus scilicet, etsi ad partes tuas venerit, presentiam tuam tamen adire contempnens, seditionem contra te maximam concitavit; quare quid in premissis agendum sit edocere per nostras litteras postulasti. Licet igitur coactionibus in ferendis dignitati deferri debeat et persone, quia tamen nonnulle sunt culpe, in quibus culpa est relaxare vindictam, mandamus, quatenus, si premissis veritas suffragatur, Episcopum Traguriensem et alios superius nominatos suspensos ab omni officio et beneficio ad nostram venire compellas presentiam, meritorum suorum stipendia recepturos; ad correctionem Conventus predicti monasterii Sancti Grisogoni iuxta mandatum Apostolicum processurus; Contradictores autera etc. Nullis litteris obstantibus a Sede Apostolica impetratis, plenam de processu tuo non facientibus mentionem. Datum Laterani III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno septimo.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 74. l.)