332. II. Endre király a pannonhalmi apátságnak az atyja III. Bélától nyert sójövedelmét megerősíti és bővíti, 1233.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas secundus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Servie, Rame, Lodomerie Rex, viris religiosis Abbati et Conuentui Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et eorum successoribus in perpetuum. Per presens scriptum cunctis nunc et in posterum facimus manifestum, quod inclite recordacionis dominus Bela, pater noster, misericordie prouocatus affectu, tres naues saliferas liberas contulit ad sustentacionem fratrum ibidem Deo seruiencium; ea uidelicet libertate priuilegiatas, ut ab ipso salisfodine loco usque ad predictum montem Pannonie, tam per aquam, quam per terram nemo de salibus in illis tribus nauibus delatis tributum exigere, uel aliqua alia dampnifica exaccione audeat, eos impedire. Et nos postmodum, quorum interest, non solum paterne hereditatis, sed eciam esse Christianitatis heredes, eandem elemosinam a patre nostro collatam eidem Monasterio, sub eiusdem libertatis tenore perpetuo confirmamus. Et quia in ipso loco salifodine predictum Monasterium Beati Martini minus libere consueuerat predictos sales accipere, et a salifodinariis uel aliis super ipsis salibus multimodis exaccionibus fatigari, eo quod libertas ipsa Monasterio uestro concessa in priuilegio patris nostri minus plenarie erat expressa; de nostra largicione eidem Monasterio expressiorem concessimus libertatem: Ut predicte naues Sancti Martini per omnia eam libertatem habeant, quam Bistriensis et Orodiensis Ecclesiarum naues habuerunt. Quam collacionem et libertatam a patre nostro, et a nobis Monasterio uestro concessam, nunc et in futurum ratam habemus, et ex certa sciencia confirmamus; promittentes per nos nostrosque successores, ea omnia obseruare, que superius sunt expressa, et in priuilegiis iuris similiter continentur. Et iuxta composicionem, que inter dominum Jacobum Electum Prenestinum, Apostolice Sedis Legatum ex una parte, et nos ex altera, prouide intercessit, hanc damus uobis et uestris successoribus libertatem: Ut de predictis salibus ad usus uestros teneatis tantum, quantum Prelatus uester in anima sua dixerit salinariis nostris; ceteri uero, uel pars ipsorum, cum uobis fuerint persoluti, libere et absque ulla contradiccione et tributo in domo uestra, sub sigillo salinariorum nostrorum et Prelati uestri, qui pro tempore fuerit, deponantur, depositique seruentur usque ad octauas Sancti Stephani Regis; et tunc ab illo die usque ad Natiuitatem Beate Virginis Marie faciemus uobis solui argentum pro salibus, quos tunc apud uos habetis, pro quolibet timino salium aquaticorum octo marcas. Et, si in illo termino nos aut salinarii nostri sales ipsos non emeremus, et uobis et Ecclesie uestre argentum secundum estimacionem predictam non solueremus; extunc omni tempore omnes illos sales libere in proprium usum Ecclesie uestre percipiatis, et uendatis iuxta uestre arbitrium uoluntatis; et omne lucrum, quod deberemus nos, uel alius Rex, qui pro tempore fuerit, uel ipsi salinarii inde percipere, totaliter cedat in usus Ecclesie uestre, nec a salinariis ueteribus uel nouis, aut aliis personis, permittemus uos aliquo modo molestari, nec nos ipsi molestabimus, quin possitis, quidquid uobis placuerit, facere semper de salibus ipsis, ex quo in dicto termino non fuerit uobis pecunia persoluta. Idem dicimusde secundo termino, uidelicet, quod a festo Beati Nicolai usque ad festum Beati Thome Apostoli pro salibus, quos in domo uestra apud uos habebitis sub sigillo salinariorum, et Prelati uestri, faciemus uobis solui argentum secundum estimacionem superius annotatam; quod si factum non fuerit, uolumus, quod idem fiat, quod in casu superiori de salibus primi termini dictum est. Argentum uero, quod uobis faciemus persolui, erit in bonis frixaticis, uel in argento, cuius decima pars comburetur. Vt autera huius nostre confirmacionis, et concessionis, et libertatis pagina robur perpetue obtineat firmitatis, contra quam scienter non ueniemus, nec contra alia priuilegia Monasterio uestro a nobis, aut a predecessoribus nostris indulta, Regio sigillo ea uolumus communiri; statuentes, ne nos, aut nostrorum aliquis successorum, uel aliquis alius, contra ea quidquam audeat attemptare, uel ei ausu temerario contraire. Datum per manus Reuerendi Vgulini Colocensis Archiepiscopi, et aule Regie Cancellarii, anno Dominice Incarnacionis M° CC° XXX° III° Indictione VI., kalendis Octobris. Venerabili Roberto Strigoniensi Archiepiscopo existente, Cleto Agriensi, Gregorio Jauriensi, Briccio Waciensi, Bartholomeo Vesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Renaldo Vltrasiluano, Bulchv Chenadiensi, et Benedicto Waradiensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Comite Palatino, Demetrio aule nostre Curiali Comite et Bachyensi, Nicolao filio Bors Supruniensi, Latisslao Mussuniensi, Petro fratre Marcelli Nitriensi, Stephano Bichoriensi Comitibus, Nicolao Magistro Tawarnicorum et Comite Posoniensi, Mauricio Dapiferorum, Michaele Agasonum, Bagyn Pincernarum Magistris, et aliis quam pluribus Comitatus tenentibus, Regni nostri anno tricesimo.

(A pannonhalmi főapátságnak levéltárában őrzött ú. n. vörös könyvből. V. ö. III. Béla királynak adakozását tárgyazó 1192-ki okmányát fentebb 115. sz. a.)