329. Stana özvegy házát Trauban Treguan püspöknek eladja. 1232.

In Christi nomine Amen. Anno Nativitatis eius MCCXXXII. decimo kalendas Madii Indictione vero V.; existente Tragurii Treguano venerabili Episcopo, Stephano inclito Comite, Judicibus Casotto et Luca Theodosii, in praesentia testium inferius legendorum actum est hoc. Ego siquidem Stana uxor Petrisse - - - - pronomine cum filiis meis profiteor et protestor accepisse a te domino Episcopo memorato viginti perperos nomine pretii pro domo, quae fuit nominati viri mei; quam tibi, tuisque successoribus vendidi perpetuo possidendam cum omni introitu et exitu, atque cum omnibus pertinentiis, quas dicta domus circa se dignoscitur habere. Sita autem est dicta domus juxta illam domum, quam Venna obtulit Beato Laurentio; nomine vero concambii unum passum de terra longum, et amplum apud pinum, Tali quidem tenore nomina tam domum tibi, tuisque successoribus vendidi, ut liberam habeas potestatem de ipsa juxta velle tuum faciendi; et si aliquis te de ipsa infestaverit, ego cum natis meis debrigare tenebor.

Huius autem rei testes sunt: Urso Archidiaconus, Innocentius Presbyter, Theodorus Rugia et Helias filius Mathei.

Et ego Johannes Traguriensis juratus Notarius et Sancti Laurentii Canonicus vocatus ab utraque partium, et rogatus a praefata cuin filiis Stana praesens instrumentum scripsi, et consueti signi munimine roboravi.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 338. l.)