326. A pécsi káptalannak bizonyságlevele, hogy Mortun Gordasának fia és érdektársai Bedech et Terpycz birtokukat Ivankának a Sudan nemzetségből eladták. 1232.

Garinus Prepositus et totum Capitulum Quinque-Ecclesiense omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod Iwanka filius Abraham de genere Sudan ex vna parte; et Mortun, et Wolko filius Gordasa, Christofol filius Kyris, et Laurycz filius Mycola ex altera, coram nobis accedentes confessi sunt, quod isti quatuor, scilicet Mortun et Wolko, Chrifstofol et Laurycz iam dicti, sub testimonio et voluntate domini Vgrini Colocensis Archiepiscopi quandam terram, que Bedech et Terpycz nominatur, terram dico tam in campo, quam in siluis, sed in campo, que coli potest, ad triginta aratra protenditur, Iwanka filio Abraham pro quinquaginta marcis vendiderunt, et iam dictas L marcas omnino receperint. Cuius terre prima meta incipit in zelemen, et subtus zelemen est puteus, qui vocatur kenezkuta; et inde descendit contra meridiem iuxta terram Drusko, et pervenit ad locum, vbi riuulus Papugh cadit in Cirkonik, a parte orientis sub fenesberch; et per eandem aquam Cirkonik descendit contra meridiem, et peruenit ad vnum riuulum, vbi idem riuulus cadit in eadem Cirkonik, et ibi terra Drusko finitur, et commetatur terre Abraham jobagionis castri; et a parte meridionali iuxta terram dicti Abraham ascendit ad vnum berch, et per eundem berch ascendit ad vnum montem, et in summitate montis est arbor, qui vocatur harast; et inde descendit ad occidentem, et peruenit ad Palespotoka; transeundo Palespotoka peruenit ad vnam siccam vallem; et inde ascendit ad occidentem, et peruenit ad vnam viam; et inde vergit ad aquilonem, et in magno spacio eundo peruenit ad zelemen, et per illum zelemen tendit ad occidentein iuxta terram Abraham prenominati in magno spacio, et ibi cadit in magnum potok; et per eundem potok descendit ad septemtrionem, et cadit in Pukur; et per eandem aquam Pukur descendit in magno spacio, et iuxta Suoysam montem ascendit ad aquillonem, et perueniet ad magnum zelemen, vbi commetatur terre magistri Jule, et per eundem zelemen tendit ad orientem, et ibi perueniet ad primam metam. Vt autein hec vendicio rata et firma permaneat, presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gracie M° CC° XXXII° mense Aprili; Georgio Cantore, Syka Custode, Pethe Decano et alijs quampluribus existentibus. Datum per manus Thome Lectoris Quinque-Ecclesiensis.

(A pécsi káptalannak 1248-ki átiratából, mely a főm. hg. Eszterházy család levéltárában őriztetik.)