319. II. Endre király privilegiuma Belsa helység birtokviszonyairól Endre, Kun fiának számára. 1232.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Quoniam sub ueritatis tytulo quandoque falsitatis subrepit cauillacio, rei geste seriem hominum didicit prouidencia litterarum testimonio confirmare. Ad vniuersorum ergo noticiam volumus peruenire, quod Andreas filius Cun, a Petro filio Kayl, et Preposito Dunsla, et Comite Kamino, consensu suorum fratrum, Johanne videlicet et Wrchon Comitibus (így), et filijs Bodun Comitis nec, non filijs Abrae et Serechimuz (így), emerunt quandam terram nomine Belsa pro quatraginta marcis argenti, et pro terra ad quatuor aratra sufficiencia (így), quam terram accepit Kaminus Comes, quia ad suam villam vicina iacebat; Petrus vero filius Kayl super prefatam habuit libertinum nomine Wrpus, quem cum duobus filijs liberauit; ita vt vbicunque vel quocunque vellent ire, haberent facultatem. Preterea nos dicto Andree pro suo fideli seruicio, quod nobis infra vel extra Regnum in legacione suis proprijs expensis exhibuit, in recompensacionem suorum fidelium seruiciorum, ad dictam terram addidimus quandam terram ad duo aratra, exemptam de terra Belsa, et de Ketenteu, et de Scina. Cuius terre prima meta incipit a termino ciuilis Bilsa, super viam, que transit lacum Egrys, et vadit ad uillam Scina, et inde tendit ad magnam viam, et de via sclapit per rura super monticulos ad Bolchart; inde descendit ad magnam viam, et est meta, que diuidit terra (így) Bolchart et Socol; et inde vadit ad arborem, sub qua sunt mete; et inde diuidit terram Sceschphani ad unum aratrum; inde vadit per siluam, et venit ad viam, que ducit ad Eniske, et ibi est meta, et vadit ad rura, et est meta, et inde procedit sub curia Scech, et ibi est meta, et vadit retro ortum Scech ad pratum, et est meta; et vadit ad viam, que ducit ad fluuium Homad ad priorem metam. Pro qua nos peticionem vtriusque partis consencientes presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Wgrini Archiepiscopi et aule Regis Cancellarij. Anno Dominice Incarnacionis M° CC° XXX° II° Roberto Strigoniensi Archiepiscopo, Wgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus, Cleto Agriensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Bezprimiensi Episcopis Ecclesias feliciter gubernantibus; Moyse Palatino Comite existente, Dyonisio Magistro Tauarnicorum, Ladizlao Judice aule Regis existente, Petro Comite Noui Castri, Edo Comite Posoniensi, Nicolao filio Burich Judice Curie Regine existente; alijs quam pluribus Comitibus existentibus, anno Regni nostri XXX.°

(A jászói konventnek 1384-ki „feria secunda proxima post Ascensionis Domini” kelt átiratából, melyet ugyan a jászói konvent 1393. „feria sexta proxima ante Dominicam Invocavit” ismét átírt; a budai k. kamarai levéltárban.)