318. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele a Sebus comes és a pozsonyi várjobbágyok közti peres egyezkedésről. 1231.

A B C D

Thomas Prepositus Strigoniensis, et eiusdem loci Capitulum omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, oraciones in Domino. Vniuersitati uestre significamus, quod constitutis in presencia nostra Sebus Comite ab vna parte, Bacha, Kotov, Jacob iobagionibus Castri Posoniensis pro se et pro alijs iobagionibus eiusdem Castri ab altera, mediante Martino filio Simonis de villa Volyan, qui se pristaldum Regis Bele esse dicebat, proposuit pristaldus, quod centum et sexaginta iugera terre in villa Gezt, et terra ad unum aratrum in villa Korosa, quas terras dicti iobagiones nomine iuris Castri ab S. Comite repetebant, et S. Comes hereditario iure ad se pertinere asserebat, per sacramentum ipsius S. Comitis sibi per sentenciam B. Regis svnt adiudicata; quod ijdem iobagiones ita esse professi sunt. Item proposuit pristaldus, quod terra ad unum aratrum in prefata villa Korosa, quam iobagiones dicti Castri de eadem villa suam esse dicebant, et S. Comes hereditariam sibi esse asserebat, similiter per sacramentum ipsius, sibi contra illos per dictum B. Regem fuit adiudicata; quod Mortun de dictis iobagionibus pro se et pro suis sociis coram nobis constitutus ita esse professus est. Item proposuit pristaldus, quod terra ad unum aratrum in villa Teyed, super qua dicti Castri iobagiones S. Comitem impetebant, cum idem Comes euidentissima probacione suam esse demonstrasset, dominus Rex eandem terram sibi sine sacramento ipsius adiudicauit; quod predicti Castri iobagiones, qui pro se et pro suis sociis accesserant, ita esse asseruerunt. Ne igitur processu temporis super hys contra S. Comitem per prefatos iobagiones uel eorum successores calumpnia possit suboriri, ad peticionem S. Comitis, et pristaldi, ac dictorum iobagionum, litteras eidem S. Comiti concessimus testimoniales sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini M° CC° XXX° primo. Datum per manus Magistri Richardi Lectoris Strigoniensis.

(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai k. kamarai levéltárban.)