315. II. Endre királynak adománylevele Izsák comes számára. 1231.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie omnibus, ad quos littere presentes peuenerint, salutem et omne bonum. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium uolumus peuenire, quod dilecto et fideli nostro Ysaac Comiti pro multiplicibus et fidelibus suis seruiciis, que nobis a puericie sue temporibus fideliter et deuote exhibuit, terram cuiusdam serui nostri, qui uulgo dicitur burhodo Hercego nomine, de uilla Zamard, qui sine herede decessit, et cognatis caruit, in Comitatu Sumugiensi sitam et liberam, super qua ipsum nullus legitime molestare poterat, ad viginti duo iugera, cum tribus uineis, quarum due site sunt in monte iuxta nineas Nicholay Comitis fratris Vgrini, tercia uero in ualle sita est, prope nillam Zamard; sibi et per eum heredibus heredumque suorum successoribus, iure perpetuo contulimus possidendam. Vt igitur hec a nobis facta donacio nullis umquam temporibus ualeat retractari, uel in irritum reuocari, sed semper salua et iuconcussa permaneat, presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno uerbi incarnatj. M° CC° XXX.° primo. Regni autem nostri anno XX° VIII.

(Az eredeti után a Hazai Okmánytár I. köt. 10. l.)