314. Ceken mosonyi várispán itélete egy mosonyi udvartelek tárgyában. 1231.

Anno ab Incarnacione Domini M° CC° XXX° I°. Ego Ceken iobagio Castri Musuniensis et Curialis Comes uice Nicolai Comitis eiusdem Castri, notifico omnibus presens scriptum 496inspecturis, quod Leonardus Abbas de Lybin litigauit in presencia nostra cum quodam homine nomine Poth pro quadam curia in Musunio prope forum constituta, asserens, quod per trium annorum spacia iam elapsa censum, quem de curia idem Poth sibi dare debuisset, non persoluisset. Cuius assercioni prefatus P. obiecit, quod prefata curia esset sita super terram castralem, et ius ciuile esset suum, et in nullo teneretur respondere domino Abbati de usu curie. Contra quem prememoratus Abbas sic respondit dicens; non hoc verum esse, sed eandem curiam a Comite Pothone pie memorie, filio Ecclesie Sancti Jacobi de Lybin, eidem Ecclesie collatam, et per multum tempus ab eadem Ecclesia possessam affirmauit. Cum ergo causam utriusque partis audissem; indicaui, quod iam dictus Abbas probaret cum domino Pothone filio prememorati Comitis Pothonis, ipsam curiam a patre suo Ecclesie antedicte fore collatam. Qui in prefixo termino dominum Pothonem ad presenciam meam producens, et nimis utiliter cum eo eandem curiam a patre suo Ecclesie sepedicte fore collatam comprobauit. Tandem Ego habita sentencia judiciaria sic causam pretactam diffiniui; ut dictus Potho cum Abbate sepedicto, facto iuramento, curiam, que in causa uertebatur, Ecclesie predicte confirmaret. Cum igitur prefatus Poth aduersarius Abbatis conspiceret, se in causa conuictum deficere, nec dominum Pothonem, nec Abbatem iuramentum facere permisit; sed se culpabilem, et false contra Abbatem dixisse, indulgenciam ab eodem postulando professus est: Et sic per meum pristaldum nomine Thene dominum Abbatem in possessionem curie sepedicte, datis sibi clauibus omnium edificiorum in ipsa curia constructorum, feci introduci. Et hoc scriptum super hanc causam in memoriam successorum sigillo meo reliqui sigillatum.

Kivűl: Littere Ceken Comitis pro una curia Comitis P. quam habuitin Musun.

(Eredetie bőrhártyán; a kivűl oda nyomott pecsét eltünt már, a mélt. b. Révay család levéltárában.)