312. Treguan trau-i püspöknek levele a spalatoi káptalunhoz, melyben Prodan kanonokot annak pártfogásába ajánlja. 1230. körül.

Viro venerabili et amico karissimo C. Dei gratia Spalatensi Archidiacono et ejusdem Ecclesiae Capitulo Treguanus permissione Divina Traguriensis Ecclesiae Minister humilis, eorum subditus et amicus, in vero salutari salutem. Universitatem vestram, de qua gero et gessi semper indubitatam fiduciam, rogandam duxi propensius et orandam, quatenus meorum obsequiorum intuitu, si qua sunt, vel vobis aliqualiter necessaria esse poterunt, Prodanum servientem nostrum, filium et concanonicum in jure beneficiorum, a benignitate vestra sibi misericorditer collatorum, manutenere, fovere et juvare dignemini, ut ipse vestro favore resistentibus valeat contraire optinendo concessa; et ego in hoc, qualiter me diligitis, valeam cognoscere, et Universitati vestrae serena semper voluntate gratiarum expendere rationes.

(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 338. l.)