310. A veszprémi káptalan bizonyságlevele, hogy Schopa Boduennek fia, és István mester Murnak fiay Schakadat peres birtokra nézve barátságosan egyezkedtek, 1230.

A B C D

Capitulum Vesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Vniuersitati vestre litteris declaramus presentibus, quod Schopa filius Boduen, et Nicholaus, et Petrus ex una parte; (item) Stephanus magister filius Mur ex altera ad nostram accesserunt presenciam; et prenominatus Schopa coram nobis retulit, quod cum quandam terram - - - Schakadat a predicto Stephano uellet requirere; et super hoc a Colomano Rege pristaldum nomine Michaelem recepisset; et cum eundem Stephanum uoluisset coram Colomano Rege conuenire; Rex Colomanus commisit eosdem sentencie quorundam jobagionum, videlicet Andree Comitis, et Johannis filij Syrac, et Germani filij Thome iudicandos; predicti autem jobagiones intelligentus, quod predictus Stephanus non posset, nec deberet facere, quin prenominato Schope aliquam terram daret, iuxta sentenciam eorundem jobagionum iam dictus Stephanus dedit predicto Schope aliam terram diuersas metas a predicta terra habentem; et huic discussioni Schopa, et fratres eius Nicholaus et Petrus, et jojobagiones castri Simigiensis videlicet Stephanus et Marcellus, qui in hac parte iuxta predictum Schopam steterant, consenserunt; eciam dictam terram Schakadat reliquerunt predicto Stephano libere possidendam. Est autem terra, que data est in concambio, his metis designata: Incipit a Schakadat; et vadit ad orientem iuxta terram Thadei; et inde tendit ad fluuium, qui dicitur Cugmater; et inde protenditur ad Scheg; et inde exit ad terram Peterne, et intrat fluuium Vrman; et inde ascendit et vadit ad viam, per quam uenitur ad Culun; et inde descendit iuxta terram Martini et Gergij; et reuertitur ad Schakadat, vnde inceperat; et vltra Schakadat est p - - Stephani. Ut antem contextus huiusmodi possit permanere stabilis, nec processu temporis, nec iniquorum perturbari calumpnia, ad iustanciam - - - - dedimus pro testimonio presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Vesprimij per manus magistri Johannis Lectoris nostri, anno Domini M° CC° XXX° Reuerendo domino et patre nostro Bartholomeo Episcopo, Johanne Preposito, Salomone Cantore, Mathia Custode existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a zsinegen függő pecsét már elmállott; a mélt. báró Révay család levéltárában.)