309. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy több sassini lakos ott a lébényi apátnak birtokot eladott. 1230.

Capitulum Geuriensis Ecclesie vniuersis quibus littere presentes ostendentur salutem in Domino. Vniuersorum noticie duximus insinuandum, quod Joachim filius Wasard, Cumpolth et Cothpan filij Pipule de uilla, que uocatur Moncha Sasuna, in nostra assistentes presencia confessi sunt, terram eorum patrimonialem in eadem uilla Moncha Saczuna ad quinque aratra sufficientem, et molendinum suum Abbati de Libun pro octo marcis argenti et dimidia uendidisse, que in nostra presencia eisdem sunt persolute; ihobagionibus uero Castri Musuniensis, Nicolao videlicet filio Macharie, et Zene pro Comite Ceken assistentibus et affirmantibus, quod eiusdem condicionis sint, qui libere terram suam possunt vendere. Et ut hoc firmum et stabile perpetuo possit permanere, peticionibus eorundem in presentem paginam fecimus annotari, et sigilli Capituli nostri munimine roborari. Anno Domini M°CC°XXX.°

A B C D E

(Kivűl egykorú írás.) Littere Capituli Geuriensis pro villa Sasun.

(Eredetie bőrhártyán, melyről hártyazsinegen a káptalan pecsétje függ; a mélt. b. Révay család levéltárában.)