305. Béla ifjabb király nagyatyjának III. Bélának a Görögországban vitézül harczolt Lob és Tamás részére adott adománylevelét tartalmilag ujra kiadván, megerősíti. 1230.

Bela Dei gracia Rex, primogenitus Regis Hungarie vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui salus omnium est. Cum voluntate patris nostri, et maturo Principum terre nostre consilio perpetuitatum donaciones invtiliter factas reuocaremus, optulit nobis Chama filius Lob, terre nostre nobilis, quoddam priuilegium pie recordacionis avi nostri quondam Bele Regis, concessum super donacione nouem terrarum seu possessionum; quod postmodum apud nos casu accidente, vel ex improuidencia est amissum. Nos ergo considerantes fidele et excellentissimum seruicium Lob patris ipsius, et Thome fratris eiusdem, quod exhibuerunt in Grecia, fideliter invigilantes Regie Maiestati, et honori vsque ad sanguinis effusionem dimicando se morti tradere non formidantes; quorum probitas et insignia facta et seruicia fideliter exhibita Ompudinus tunc Banus, et Leustachius Voyvoda ad aures Bele Regis et noticiam retulerunt, cum quibus dicti homines in Grecia militauerunt. Et propter tot insignia virtutum, et quia merita non debent defraudari premio, idem Bela Rex auus noster contulit et condonauit Lob et Thome pro fidelitatis sue constancia possessiones, videlicet Besscel, Ombozteleke, Fizestelek, Popteleke, Kundurmart, Mohal, Deuecher inferiorem et superiorem Deuecher, et villam Igalia iuxta fluuium Syov, in qua est ecclesia Beati Andree edificata, in Comitatu de Doboka existentes, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs earundem vniuersis, videlicet terris arabilibus, fenetis, siluis, pratis, agris, nemoribus et fluuijs, ad easdem pertinentibus, eisdem Lob et Thome et per ipsos heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo possidendas. Nos ergo volentes deferre antiquitati, et possessiones ab auo nostro donatas et concessas, et stabilitatem in nullo diminuere, vt veri antecessorum nostrorum imitatores inveniamur; easdem confirmamus, confirmacionis senem scribi facientes sigilli nostri munimine corroboratum. Datum per manus Mathye Zagrabiensis Prepositi, aule nostre Cancellarij, anno Domini M.° CC.° tricesimo. Pous Thauarnicorum, Gaab Dapiferorum, Pousa Agazonum, Mychaele filio Opud Pincernarum nostrorum Magistris existentibus, et Gyvla filio Leustachij Voyvoda existente.

(Az erdélyi káptalan 1349 ki átiratából, a Czegei gr. Wass család levéltárában, közli Szabó Károly. V. ö. Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 82. l.)