299. Okmány az arbei püspökség javairól és jövedelmeiről. 1229.

Anno Dominicae Incarnationis 1229., Indictione III. mensis Februarii die 5. exeunte Arbi. Temporibus quidem domini Jacobi Teupolo Incliti Ducis Venetiarum, Dalmatiae atque Croatiae, et Jordani venerabilis Arbensis Episcopi, et Mag. Petri Egregii Comtis. Quoniam ab humanis mentibus cito delebitur, quod in scriptis non fuerit redactum; idcirco Ego Jordanus Arbensis Episcopus superius nominatus hoc scriptum recordationis fieri jubeo de terris et vineis et aliis jurisdictionibus mei Episcopatus et meae Ecclesiae Arbensis. Cura penitus ignorentur jura mei Episcopatus et meae Ecclesiae, de voluntate suprascripti domini Comitis et totius Communitatis Arbensis jurare feci tres clericos atque tres laicos, quorum nomina sunt haec: Ursus quondam Abbas Sancti Petri, Designa Archipresbyter, Stephanus Presbiter, Philippus filius quondam Eusci Judex. Julianus, atque Designa filius quondam Micali, ut secundum quod scirent, et a suis praedecessoribus audierunt, jura mei Episcopatus et Ecclesiae mihi probarent et demonstrarent.

Inprimis Designa Archipresbyter juratus dixit, se audiisse a suis praedecessoribus, quod locus ille, qui dicitur Salbinus, positus juxta montem Sancti Damiani cum tota - - - locello, qui dicitur Potueto, et Pulveraria tota usque ad Lapirum, et vinea cum terra, quam tenet Andreas Potestas prope fontem Bonifacii, et totus mons de Sciro, et locellus, qui dicitar Catilla, totus positus prope ad Schirum, et totum Pluginum usque ad Drinduli, et locus, qui dicitur Campus de Pino, et terra de Vallicella, et terra tota de Portamo, et terra de Sassi, erant et extiterunt Ecclesiae Sanctae Mariae. Et vinea, quam tenet Ugolus frater quondam Prodani Episcopi de Lauro, ac quondam Episcopus Andreas eam tenebat, et eidem Archipresbyter in ea laboraverat; et vallis plana, et vinea uxoris quondam Lampridii de Bagnolo, et Gurgum quondam Catalella de Marano, et monticellus de Cupellago, quem tenet Madius Ginani, erant supradictae Ecclesiae, secimdum quod audierat.

Stephanus sacerdos juratus dixit eo modo, sicut suprascriptus.

Designa dixit; addens praeterea, quod cum esset quartarius praedicti Prodani Episcopi, vendidit terram, in qua presbyter Drasimerus habet vineam in Sabuno; vinea Marinae Gerdussae; et vinea quondam Fanfognae, et vinea Bivaldi, et vinea Petri Buzolae, et vinea Cypriani Veglensis, et vinea Joannis Fligulini, et vinea Locave, et vinea filiorum Maltranae, et vinea Nicole Magnorelii, et vinea Joannis presbyteri de Bencina; audierat, quod cum vinea Drasigne Stanue, et vinea - - - fuerunt terrae Ecclesiae Sanctae Mariae, dicens se vendidisse locum, quem tenet Ragaza cura Episcopo Andrea, et cum Brugnolo quondam quartario; et vinea Madii Bertaldi, et vinea Calende, et pastinum Orient., et vinea Designae Vilzi, et vinea filiorum Lampridii Costizzae; audiverat, quod essent in terris suprascriptae Ecclesiae, quae omnes sunt in Galbano.

Philippus Judex juratus dixit, se audivisse a suo patre, et suis praedecessoribus, quod a via, qua venitur a monte Sancti Damiani, usque ad viam publicam, et inde eundo versus austrum usque ad vineam Sancti Petri, et vineam Cotopagne, totum fuit de quarto; et audiverat, quod vinea Vezoli suprascripta fuerat propria Ecclesiae Sanctae Mariae; et vinea uxoris Lampridii suprascripta simili modo; et Gurgium Vazatrichi, quod tenet Vitus Zadolini. Designa iuratus dixit, se audivisse, ita verum esse, sicut suprascripti Desigua et Stephanus dixerunt.

Julianus juratus dixit eodem modo, quod alii supradicti dixerunt; excepto de vinea et terra suprascripti Andreae, de qua nihil dixit.

Ursus juratus dixit, sicut alii suprascripti dixerunt.

De salinis positis in capite Comorcarii, suprascripti Ursus, Designa, Stephanus atque Julianus dixerunt, quod erant Ecclesiae Sanctae Mariae, quia Episcopus Andreas eas fecit, et Ecclesiae dimisit. Et dixerunt, molendinum positum prope monasterium Sancti Petri, cum tribus terris ibidem positis, cum terra una posita in Marano prope terras Duimi Brane, esse suprascripti Episcopatus; dicentes praeterea praeuomi nati Ursus, Designa et Stephanus, quod torcular positum prope domum Perdae Cotroni erat Ecclesiae suprascriptae; addens idem Archipresbyter, se vidisse unum et alium Episcopum de eo reditus habuisse. Item suprascriptus Stephanus dixit, quod omnes vineae de quarto a 20 modiis superius debeant dare unum modium Episcopo. Item Designa Archipresbyter dixit, se vidisse habentes vineas de quarto dare unum utrem vini Episcopo Andreae.

Acta sunt haec corama his appositis testibus, Stephano Archidiacono etc.

(Farlati, Illyricnm Sacram V. köt. 240. l.)