298. A csaszmai káptalan bizonyságlevele, hogy Garmanus comes, s Pál és Gergely Ilyának fiai a Kamanchában fekvő zálogbirtok kiváltására nézve megegyezkedtek. 1229.

Nos Capitulum Chassmensis Ecclesie memorie commen damus, quod Comes Garmanus a parte vna, ab altera antem Paulus et Gregorius filij Ilya personaliter coram nobis constituti, idera Comes Garmanus quandam terram in Kamacha sitam prope Ecclesiam Beate Virginis iuxta aquam Kamacha ad ipsum ex parte dicti Pauli pro vigintiquinque marcis secundum tenorem litterarum nostrarum titulo pignoris deuolutam, quaui idem Paulus in termino redempcionis deputato non redemerat, sicut in alijs litteris nostris exprimitur exinde confectis, resignauit et reliquit coram nobis amore cognacionis eidem Paulo; quinque marcis de propria pecunia et grauamine, quod intererat pro obmissione termini, relaxatis. De - - - - quidem terra pro residnis viginti marcis ijdem Paulus, et Gregorius frater eiusdem, terram sufficientem ad quin-que aratra cum sessione Ilya patris eorum in monte, et fundo vnius molendini in Kamacha, confessi sunt pignori obligasse Dominico filio ipsius Comitis Garmany, a data pressencium, videlicet a festo Beati Nicolay in decima reuolucione anni cum hijsdem viginti marcis coram nobis redimendam; ita videlicet, quod ante ipsum terminum ijdem filij Ilya, quecunque eis possibilitas affuerit, vel proximi eisdem, quorum causa interfuerit, facultatem hanc dictam terram cum predicta pecunia coram nobis redimendi (habeant); ipsa autem quinque aratra eidem Dominico in montibus, siluis, nemoribus et terris arabilibus complere tenerentur ijdem filij Ilya, sicut coram intercessit. Verum quia predictam terram nunc vacuam esse dixerit et desolatam, interuenit coram nobis, quod vtilitates et edifiia, quas et que idem Dominicus super facie terre predicte medio tempore construxerit, post tempus vel terminum redempcionis eiusdem super eadem residendo, vsque ad anni reuolucionem, liberam habebit facultatem clara luce transferendi et vendendi alijs, si ijdem filij Ilya condigna estimacione prima comparare nollent vel non possent. Obligauerunt inter se ijdem filij Ilya ad expediendum dictum Dominicum proprijs laboribus et expensis ab omnibus, qui racione dicte terre insurgerent contra ipsum, vel eum molestare niterentur. Datum in festo Beati Nicolay anno Domini M° CC°XXIX°.

(Ráth K. és Rómer Fl., Győri Történelmi és Régészeti Füzetek, II. füzet Győr 1363. 290. l.)