296. Kálmán galicziai király és szlavoniai herczeg Don és Mátyás testvéreket bizonyos földnek birtokában megerősíti. 1220.

Colomanus Dei gracia Halicie Rex ac Dux Sclauonie vniuersis presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Nouerint vniuersi tam presentes quam posteri, quibus scire expedierit, quod nos terram quandam exceptam de villa Thome, continentem ad quatuor aratra, quam Dominicus quondam Comes filiis Rugas, videlicet Don et Mathie contulerat, ab eis non abstulimus; verum cognita fidelitate ipsorum, terram supradictam eis possidendam, et suis heredibus contulimus; quam eciam per fidelem pristaldum nostrum numine Polen certis inetis assignari iussimus. Vt autem hec a nobis facta donacio obliuioni non tradatur, nec in irritum possit reuocari, presentem paginam sigilli nostri munimine concessimus roboratam. Datum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo vigesimo nono; consensu et consilio omnium jobagionum nostrorum.

(Eredetie a Szent-Andrássy család levéltárában.)