293. A veszprémi káptalan bizonyságlevele, hogy Ajkai Istvánnak özvegye férjének rokonával Pállal hitbére tárgyában egyezkedett. 1228.

Uniuersum Vesprimiensis Ecclesie Capitulum omnibus presens scriptum inspecturis salutem. Vniuersitati uestre elucescat, uxorem Stephani de uilla Aika cum fratre sui pristaldi, videlicet Thome sacerdotis de eadem uilla, ad nostram accessisse presenciam, et nobis retulisse, quod dotem suam a Paulo cognato mariti sui coram Bartholomeo Episcopo Vesprimiensi iuris ordine requisiuisset; sed tandem Petrus filius Abram, et Thochtel cum ceteris jobagionibus inter ipsam et predictum Paulum cognatum mariti sui pacem in hunc modum componentes, pro dote memorate mulieri hec, que subsequuntur assignarunt immobiliter possidenda; videlicet ducenta iugera terrarum, et partem duorum molendinorum; et libertinos, quorum nomina hec sunt: Rigou cum filio suo Bech, germanus eius Kesereu, Cheme filius Ber; Estiga cum duobus filijs suis, Yegis videlicet et Hog; Michou cum tribus filijs suis Micula, Cingul, Reuka; Chuda cum tribus filijs suis, Hegun, Marchus, Mortunus, Chopov, Muna, Tenke; et preterea ancillas, quarum nomina hec sunt: Cheperka cum filiabus suis, Scinta, Scentev, Giluad, Draga, et una neptis dicte Cheperke. Ne autem factum presens ab hominum memoria euanesceret, litterarum presentium indicijs et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Johannis Vesprimiensis Lectoris, anno grracie M° CC° XX° VIII° Bartholomeo Episcopo, Johanne Preposito, Salomone Cantore, Mathia Custode existentibus.

A B C D

(Eredetiét bőrhártyán, a káptalan függő pecséte alatt vörös-sárga selyemzsinoron T. Thaly Kálmán közölte velünk úr. V. ö. a Hazai Okmánytár III. kötetét 1. l.)