292. Az esztergami káptalan bizonyságlevele, hogy a barsi várjobbágyok Ruiska és Béla birtokukat Leustachius comesnek, Borch fiának eladták. 1228.

A B C D

Thomas Prepositus Strigoniensis, et eiusdem loci Capitulum, omnibus, ad quos littere presentes pervenerint, oraciones in Domino. Vniuersitati uestre significamus, quod constitutis in presencia nostra Leustachio Comite filio Borch ab una parte; Paulo filio Terezen, Vid filio Farcasij, et Dobruzlov, jobagionibus castri Borsiensis pro se, et pro sua cognacione, ut dicebant, ab altera, proposuerunt jobagiones castri, quod ipsi terram Ryvchka nomine, et terram nomine Bela, ad se et ad omnem cognacionem suam pertinentes, de communi omnium cognacionum suarum consensu, et ex permissione ac beneplacito domini Andree Regis Hungarie, Leustachio Comiti pro quinquaginta marcis argenti uendidissent, perpetuo possidendas. Quorum proposicioni Samuel Comes, et Burunch filius Symeonis de villa Musla interfuerunt; qui hunc contractum de voluntate et permissioue domini Regis, a quo se missos asserebant, inter partes factum esse protestati sunt. Et in eorundem ac nostra presencia, uenditoribus de precio plenissime fuit satisfactum. Volentes igitur nuncii domini Regis, et emptores ac venditores hunc contractum celebri memoria stabilire, hominem a nobis postularunt, qui et prefatas terras circuiret; et, si qui contradictores existerent, nobis reuelaret, ne nos litteras daremus super rebus contradictis. Ad quorum preces, unum ex fratribus nostris, Laurencium videlicet prebendarium Ecclesie nostre cum ipsis transmisimus; qui cum eisdem ad nos rediens, nobis retulit, quod prenominati uenditores cum sua cognacione in presencia conterminalium, Alexandri videlicet filii Leustachii, et Alexandri filii Egidii, ac in presencia jobagionum prouincie, prefatas terras nullo contradicente Leustachio Comiti in jus perpetuum assignarunt. Cujus relacionem Alexander filius Egidij, qui tunc ad nos personaliter accesserat, et Endre, qui ab Alexandro filio Leustachii missus esse dicebatur, suis assercionibus confirmarunt. Prima autem meta terre Ryvchka, sicut ab homine nostro, presentibus partibus et conterminalibus didicimus, incipit in superiori parte Boron in eo loco, ubi torrens nomine Draguna cadit in Boron; et ascendendo per Dragunam tendit ad torrentem nomine Hrabich; et inde ad torrentem nomine Ryvchka; et ab ista parte conterminalis est ei terra Alexandri filii Leustachii; a parte uero meridionali meta ejusdem terre incipit in iuferiori parte Boron super uadum, quod dicitur Brisneborod, et ascendit super rupem, et tendit super summitatem montis, qui uulgo dicitur berch usque ad prefatum torrentem Ryvchka; et ab ista parte conterminalis est ei terra Alexandri filii Egidii. Item prima meta terre Bela, que est ab orientali parte ultra Boron, incipit in eo loco, ubi torrens nomine Bela oritur de Boron, et uadit per eundem torrentem usque ad radicem montis, qui dicitur Zucule; et ibi ascendit in montera, et uadit per summitatem montis, qui dicitur berch usque ad argenti fodinam. Et hec terra in superiori parte apud torrentem Bela conterminatur terre ejusdem Leustachii emptoris, et fratris ejus Borch; ab inferiori uero parte conterminatur cuidam torrenti nomine Lvcovcha, queui non transit. His a Laurencio de metis terrarum propositis, postulauerunt a nobis humiliter partes supradicte, et nuncii domini Regis, presentibus prefatis conterminalibus, et hec ita esse asserentibus, ut in hujus contractus testimonium emptori litteras concederemus sigilli nostri munimine roboratas. Quod et fecimus. Anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo vigesimo octavo. Datum per manus Magistri Benedicti Lectoris Strigoniensis.

(Ezen okmánynak kivonatát már Nagy Gábor közölte Fejérnél Cod, Dipl. VII. köt. 5. r. 568. l.; az Ápádkori Okmánytár első folyama Czech jegyzeteiből I. köt. 257. l. és Horváth Mihály a m. Akademia Történelmi Tárának IX. kötetében 99. l. Teljes szövegét ugyan méltós. Horváth Mihály püspök szives közlésének folytán adjuk. Eredetie bőrhártyán a káptalan függő pecséte alatt őriztetik a szepesi káptalan levéltárában.)