291. Dénes nádornak itélete, a Woykffy család őseinek a Dráva és Száva közti régi birtoka tárgyában. 1228.

Dionisius Dei gracia Comes Palatinus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Vniuersitati omnium tenore presencium volumus fieri manifestum, quod inter Rubinum filium Comitis Job de genere Woyk et eius generacionem ab vna perte, ab altera Comitem Petrum filium Marcelli de genere Thethen et totam generaciouem suam fomes discordie et materia questionis a longi temporis tractu pro terra inter fluuios Pwker et Thapolcha vocatos contigue adiacente, et aliis rebus ac dampnis processisset, et vsque modo in nostri presencia perdurasset, que tandem ad dominum Regem fuit deducta; quam dominus Rex nobis vice sua commisit audiendam et fine debito terminandam. Quibus nos terminum ad producendum jura ipsorum versus inuicem prefiximus; quibus mediantibus terram pretactam generacio ipsorum tenuisset, et ipsis appropriarent. Quo aduento parte utraque coram nobis constituta, dictus Rubinus repetebat ipsam terram sub nomine juris sui vsui proprio, allegando eam per generacionem suam olim populasse et coluisse; sed per generacionem Comitis Petri vi occupatam detineri; et in eodem instanti instrumentis autenticis inclite memorie Beatissimi Stephani et Bela Belyn condam Regum illnstrium Regni Hungarie, et aliorum ipsis succedencium coram nobis productis suam euidentissime comprobauit intencionem. Cuius allegata et litteralia instrumenta Comes Petrus memoratus ex aduerso, que nos iusta ac uera recto juris tramite comperueramus, calumpniosis processibus cassare et improbare conabatur. Sed quia nullum euidens priuilegium ad juris sui defensionem produxit; nec proceres inter Drauum et Zauum commorantes, adducti per racionem quicquam pro parte ipsius responderunt, sed contra penitus sua improbacio locum habere non potuit. Qui intellecta dampnacione sue cause sepius a nostri judicij sentencia vana aufugiens presumpcione, ad nostrum semper judicium a domino Rege est remissus. Nos igitur, licet iusticie debuissemus facere complementum, ad maiorem tamen cautelam fame nostre precauendam, ambas partes presencie domini Regis fecimus astare, causam eorumdem, sicut coram nobis processum fuerat, serietenus explicantes, et raciones et litteralia instrumenta filiorum Woyk, quarum vigore spanatum siue knezeatum in iam fata terra tenuissent, exponentes. Cum itaque ambe partes ante dominum Regem diu altercassent, idem Comes Petrus in sua intencione contra Rubinum memoratum totaliter omnino defecit; quein inueneramus tanquam calumpniatorem remansisse, sed ad peticionem domini Regis, et nostram, et aliorum quam plurium, dictus Rubinus condempnacionem et penam, quam merebatur, eidem remisit, et propter bonum pacis et sincere dileccionis ac vicinitatis super omnibus iniuriis, questionibus, controuersiis, inimicicijs, dampnis, nocumentis, wlnerum illacionibus, morte seruiencium, et generaliter dicendo, super omnibus malis hactenus inter eos contra sese inuicem habitis et motis, et specialiter pro terra, de qua lis inter ipsos orta fuerat et suscitata, vnanimiter in talem perpetue et indissolubilis concordie vnionem deuenerunt: Quod dictus Comes Petrus partem terre predicte, supra quam villa Keresthwr ad generacionem Woyk pertinens extitit fundata, cum sessionibus, terris sacionalibus, villis et libertinis, earumque pertinencijs, adiacentiis et vtilitatibus vniuersis, intra certis metis, terminis, limitacionibus et signis inferius declaratis, Rubino sepedicto et eius generacioni annuit et concessit, heredum in heredes perpetuo possidendam; aliam uero partem terre prescripte, supra quam villa Megeriwch extitit fudata, cum sessionibus, terris sacionalibus, villis et libertinis, earumque pertinencijs, adiacencijs et vtilitatibus omnibus, Comiti Petro sepedicto et sue generacioni sub ea condicione uel forma, qua prius tenuerunt, idem Rubinus modo simili annuit et concessit heredum in heredes perpetuo possidendam. Imo omnem accionem et litis proprietatem, quam inter se super quocunque facto habuissent, habebant uel habere uidebantur quoquomodo, alter alteri commisit et renunciauit; litteras eciam per generaciones ipsorum uel eosdem hucusque inter sese super rebus premissis obtentas et emanatas, mortuas reddiderunt et inanes, si umquam in lucem exhiberentur; hoc tamen non obmisso, quod si qua parcium a modo imposterum aliquam porcionem suam in prenominata terra habitam vendere et alienare niteretur, aut litis materiam promouere attemptaret, uel aliquid premissorum non acceptando reuocaret, aut contra id temere ueniret in preiudicium alterius partis, quelibet porciones talis partis absque litis processu in jus alterius premissa obseruantis deuoluerentur perpetuo possidende; et insuper talis pars conuicta ducentas marcas argenti parti hanc composicionem siue pacem tolleranti soluere teneretur eo facto. Ad que omnia premissa sese et proximos ipsorum absentes presentibus obligauerunt propria sua uoluntate coram domino Rege et nobis. Verum quia quantitas terre iam dicte ad plenum nobis non constabat, nobilem virum Zochud Comitem ad faciem eiusdem terre destinauimus; qui partem filiorum Woyk auctoritate domini Regis in propria nouis metis separauit ab alia parte terre separaret et generacioni Woyk sepedicte assignaret. Vnde idem ad nos rediens dixit: quod coram commetaneis et vicinis eorundem circumstanciam terre seu ville Kerezthwr iam nominate, secundum quod per ipsos fuerat limitata, reambulauit, et metaliter separauit ab alia parte terre, separatam pacifice et quiete, cum villis et libertinis circumadiacentibus ipsis nullo contradictore assignauit. Cuius quidem ordo metarum, prout idem Comes Zochud nobis partibus presentibus retulit, et in litteris Capituli Quinqueecclesiensis rescriptis exhibuit, hoc ordine distinguntur: Videlicet quod prima meta incipit in fluuio Toplicha, ubi aqua Mechchencha cadit in eodem; et in eadem aqua Mechchencha tendit in longo spacio, peruerit ad locum, ubi riuulus nomine Zwha Mechchencha intrat in ipsam aquam Mechchencham; deinde in codem riuulo ascendit in bono spacio in uallem ad caput riuuli Zwh Mechchencha memorati, de qua ualle ibidem exit uersus partem orientis, et cadit in viam penes uallis originem tendentem; abhinc per ipsam viam progreditur quasi versus partem septemtrionis, et reflectitur in bono spacio in eadem via ad partem dextram versus orientem, peruenit ad arbores quinque twl cruce signatas, sub quibus cadit in aliam viam magnam, que venit de Pwker, et ista uia pro meta habetur; inde per ipsam uiam magnam in breui spacio ad plagam septemtrioms transit, de qua directe uersus eandem plagam ingreditur in uallem nemorosam, et per sinum eiusdem uallis descendit per meatum aque pluuialis in Werbnichapothok; iterum ingreditur in fluuium Toplicha predictum, et per ipsum fluuium infra descendendo peruenit ad priorem metam, ibique terminatur. Dixit eciam idem Comes Zochud, quod Woyna filius Woyna, Johannes filius Fabian, Zazlau et Mark filij Bwza, filij Comitis Job de predicta generacione Woyk; Arnoldus filius Peterd, Leukus filius Deschen de genere Comitis Petri sepetacti, cum Stephano et Iwan de genere Tholonygh super facie iam dicte ville Kerezthwr presenciali ter comparentes, huic composicioni ac metarum reambulacioni fauorabilem consensum prebuerunt. Ne autem hec coram nobis acta vllo vnquam tempore per aliquorum calumpniam possit retractari, ad instanciam et peticionem partis utriusque presentem paginam sigilli nostri munimine communitam dedimus generacioni Woyk sepefate. Datum per manus Mathie nostri Notarij anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo vigesimo octauo, Andrea victoriosissimo Rege Bele tercij filio regnante.

(II. Endre királynak ugyanazon 1228-ki megerősítő privilegiumából, fentebb 287. sz. a. V. 5. Fejér Croatia et Slavonia Buda 1839. I. r. 128. l.)