288. I. vagyis fejér Leszko Szendomiri és krakói herczegnek rendelete a Krakóvidéki bányászat tárgyában. 1205–1227.

Ego Lesko Dei gracia Dux Polonie de consensu Baronum meorum constituo hanc constitucionem in perpetuum ualituram; videlicet ut omnes artifices auri et argenti inuentores, fossores, seu alterius metalli, uidelicet plumbi et heris, seu et salis ubicunque locorum in nostro Ducatu degentes, siue sint Romani, siue Teuthonici, siue quicunque alij hospites, habeant libertatem secundum consuetudinem terrarum, unde sunt oriundi, ipsi et loca eorum et cum suis Rectoribus suis legibus regantur; Principi provincie, in qua habitant, instam secundum sue terre consuetudinem, solucionem dependentes; contra inuadentes terram eius sev alia bona sua eum pro uiribus defendentes, avrum autem siue argentum, si illud in solo specialiter Principis sev in solo aliarum personarum priuatarum, ecclesiasticarum sev secularium, fuerit inuentum, Ecclesie Cracouiensi decima tantum proueniat; si autem in solo Ecclesie Cracouiensis, siquidem ille fundus a priuatis personis donacionis sev empcionis iure eidem Ecclesie fuerit, acquisitus, decima tantum, sicut et in alijs, ut iam dictum est, Episcopo Cracouiensi pertineat. At si fundus ille dicte Ecclesie a Principibus terre quandocunque fuerit donatus; quum Princeps totum jus, quod habuit, videtur Ecclesie contulisse; tunc de pensione, que solet de auro vel de argento domino fundi dependi, Principi medietas, et Ecclesie medietas persoluatur, saluo tamen jure decime, que semper Ecclesie debetur. In quo fundo, si dicti artifices mansionem fecerint, in omni jure, siue in judicio siue in alijs, Ecclesie subiaceant, terram Principis contra inuasores pro iuribus defensuri; si autem hes (aes), plumbum, sal in solo Ecclesie fuerit inventum, secundum consuetudinem antiquam juri Ecclesie conseruentur integraliter.

(Ezen határozatnak, mely a magyarországi bányászat történetére nézve is fontos, eredeti példánya bőrhártyán, a herczegnek vörös selyemzsinóron függő pecséte alatt, a krakói káptalan levéltárában őriztetik.)