286. Balázs cattaroi püspöknek adományozása Bovali Máté számára. 1227.

In nomine Dei aeterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ego Blasius licet indignus Catharensis Episcopus una cum omni Catharensi clero, nec non Communitatis praedictae; sub tempore domini Regis Radoslavi, facimus hunc breve Matthaeo de Bovali propter bonum servitium, quod gessit circa nostrae Ecclesiae et nostrae civitatis, adducens nobis caput Sanctissimi Tryphonis nostri protectoris. Igitur de pleno corde facimus sibi exenium secundum nostrum posse, et donamus sibi agrum de Sancto Theodoro, ut habeat illud cum Dei benedictione et nostra; et habeat potestatem ex illo facere suam voluntatem, sicut ei placuerit. Et hoc sibi concedimus, ut ex omni collectione, quae in civitate fuerit, de magna sive de minima, ipse et filii eius, et universo suo herede, qui de Matthaeo nati fuerint, sint absoluti ab omni datione Communis in perpetuum. Et cum gesta de hac translatione scripserimus, ipsum in eadem gesta scribam. Et haec omnia, quae sibi permittimus, et sacramento firmamus, et quicunque hoc decretum annihilare temptaverit, et hanc permissionem sibi datam non audierit, ex parte Dei Omnipotentis sit maledictus, et subiaceat in poena excommunicationis, dum ipse vixerit. Et ad confirmandum haec pagina Notarius Capitularis ex iussione Episcopi juravi Tryphon Archidiaconus cum presbytero Jacobo Archipresbytero, et presbytero Junio Communis Notario, et multis aliis presbyteris unitis cum Tryphone, Bolize et Milessa Dino; quoniam ipso tempore Judices jurati erant in Civitate. Testes exinde existentibus Sergalludino, Andreas Catth., Marino Mosche, Joannes Eutici, Joannes Jacobus, Petrus filius Joannis Dubionis. Et hoc donum, quod sibi damus, nullus homo praesumat sibi eum tollere pro qualicumque suo debito. Hoc fuit anno millesimo CCX(X)VII. mensis Octobris.

451Ego autem Junius Presbyter et Communitatis Notarius ex jussione scripsi.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 439. l.)