281. Dénes nádor, elődének Miklós nádornak Regnald comes birtokjogára vonatkozó intézkedését, megerősíti. 1227.

Dionisius Dei gracia Comes Palatinus vniuersis presentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam presencium testimonio litterarum uoluraus peruenire, quod cum Ellu Archidiaconus de Pest, et Othmarus frater eius, quandam terram inter Chergo et Zacun sitam a Comite Regnaldo coram nobis requisissent, dictus R. in nostra presencia dixit, se eandem terram a Borozlov Archidiacono et fratribus suis emisse; igitur in termino assignato iam dictus B. Archidiaconus in presencia nostra constitutus, dixit illam terram matri sue ab Anthonio, scilicet patre eiusdem domine fuisse donatam, et de consensu matris sue et fratrum suorum prenominato R. eandem libere uendidisse; supranominatis uero E. et O. fratribus omnia, que a sepedicto B. dicebantur, falsa esse asserentibus, idem B. dixit, se iam altera uice coram Nicolao quondam Palatino Comite predecessore nostro a Comite R. contra quemdam nomine Michaelem, qui ex precepto Episcopi Waciensis terram impetebat eandem, fuisse constitutum, contra quem legitime euicit; et super hoc nobis litteras pretaxati N. Comitis duplicis sigilli sui munimine roboratas porrexit continentes:

N. Dei gratia Palatinus et Comes de Suprvn etcetera. Ad noticiam omnium etcetera.

Contra quem E. et O. litteras eiusdem N. Palatini sigillo anuli sui munitas presentarunt, in quibus continebatur, quod priores littere, quas B. porrexerat, non deberent exaudiri. Nos vero utrumque par litterarum per hominem nostrum ad Comitem N. remisimus, ut quibus maior fides esset adhibenda, nobis intimaret. Ipse autem litteras duplici sigillo suo roboratas iustificatas nobis remisit; litteras uero anulo suo impressas, que contra priores fuerant presentate, penitus cancellauit, dicens, eas falsa suggestione fuisse impetratas. Nos igitur finem litibus imponere uolentes, ne quisquam hominum ulterius sepedictum R. Comitem super eadem terra presumat molestare, litteras praedecessoris nostri priuilegio nostro duplicis sigilli nostri munimine roborato fecimus confirmari. Anno ab Incarnacione Domini millesimo CC° vicesimo septimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a vörös szinű selyemzsinoron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. Miklós Nádor intézkedéséről az okmányt meg nem találtam.)