280. II. Endre király a Pál, Mátyásnak fia és több baranyai várjobbágyok közti peres elintézést, helyben hagyja. 1227.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie vniuersis, quibus presens pagina patuerit, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad presenciam Petri Quinque-Ecclesiensis Prepositi et tocius Capituli eiusdem in festo Sancti Georgij, secundum quod in litteris ipsius manifestius intelleximus, Johannes filius Constantini, et Paulus filius Mathči, cum pristaldo suo nomine Petro filio Philippi de villa Peter, proposuerunt ipsis, quod dictus Johannes filius Constantini impeciisset quosdam de genere Meyz, scilicet Perekw, Razlov et Laurencium coram Jula Comite a nobis sibi delegato judice super duobus predijs, quorum nomina sunt hec, Srebsa et Kysfolud, asserens se ab ipsis predicta predia centum viginti marcis comparasse, et ex hijs septuaginta octo marcas dedisse, et adhuc teneri in quadraginta duabus marcis; predicti autem Perekw, Razlov et Laurencius e contrario dixerunt, se illa predia non Johanni, sed Paulo filio Mathei vendidisse per centum quadraginta quatuor marcis, et totam pecuniam se ab eodem Paulo recepisse, et sic sepedicta predia ipsorum assercione Paulus obtinuit; Johanne vero pecuniam suam a predictis, scilicet Perekv, Razlov et Laurencio, constanter repetente, prefatus judex, testibus idoneis ab ipso receptis, homini Johannis ferri candentis examen adiudicauit, locum autem, vbi ferrum portare deberet, Colochiam constituit; qui veniens ad statutum locum in prefixo sibi termino, ferroque judiciali per hominem suum portato, volente Deo iustificatus est, supradicti vero aduersarij sui, videlicet Pevekv, Razlov et Laurencius remanserunt sibi in centum quinquaginta sex marcis. Dumque sepedictus Johannes residuum terrarum predictorum Perekw, Razlov et Laurencij vellet racione pecunie illius, in qua sibi remanserant, accipere, Paulus filius Mathie non permisit, asserens, se pocius iuxta consuetudinem Regni confinitatis gracia debere emere quam Johannem; et quia idem Johannes inimicus eius esset a tempore auorum suorum, eo quod auus Pauli auum Johannis occidisset, ideo non debere se participare cum illo. Quapropter visum est nostre Regie Magnitudini et aliis jobagionibus Regni nostri, quod Paulus pocius deberet emere, quam Johannes. Vnde idem Paulus estimacionem residue terre, scilicet Weyk, et Ban, et Rurcos pro Perekw, Razlv et Laurencio centum quinquaginta sex marcas coram memoratis Preposito et Capitulo Quinque-Ecclesiensis Ecclesie Johanni filio Constantini in Ecclesia Beati Petri Quinque Ecclesiis in tribus terminis persoluit; primo termino in festo Beati Georgij existente; secundo reuoluto anno sexta feria infra octauas Pentecostes; tercio anno tercio in festo Sancti Marcelli Pape et martiris. Et sic predicta quinque predia, scilicet Srebsa, et Kisfolud, et Weyk, et Ban, et Rurcos sibi cesserunt cum omnibus libertinis et alijs sibi pertinentibus. Hec autem supradicta, sicut in litteris autenticis supradicti Capituli continentur, acta sunt anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quarto decimo. Transactis autem aliquibus temporibus, cum seruientes de Brana de prefatis quinque predijs tria predia dicti Pauli filij Mathie, scilicet Weyk, Ban et Rurcos ab ipso violenter auferentes, Laurencio et Abbati Sancti Michaelis de Brana, quod est monasterium Moyz, statuissent, idem Paulus ab eis in audiencia Salomonis Bani, tunc temporis Judicis Curie nostre et Comitis de Musum existentis requisiuit, in cuius indicio Laurencius et Abbas antedicti contra Paulum conuicti succubuerunt, existente cause huius pristaldo Rouzonigaba filio Pauli de Zala. Postmodum eciam ijdem seruientes de Brana eadem nominata tria predia iterato a sepius dicto Paulo recipientes, Abbati memorato et monasterio Moyz reddiderunt. Quorum importunitatem cum Paulus sustinere non posset, Abbatem ad presenciam Dyonisij Comitis Palatini citari fecit; qui in audiencia ipsius Palatini predia illa monasterij sua esse asserebat, et sibi in judicio Salomonis Bani cessisse, et per pristaldum ipsius fuisse assignata coram cunctis affirmabat, quod et postmodum litteris tam Capituli Quinque-Ecclesiensis, quam Salomonis et per pristaldum eiusdem Rouzonigaba nomine euidencius comprobauit. Vnde Abbas iam dictus et seruientes quidam de Brana, quorum nomina sunt Wach, Ku, Opud, Gregor, Leustacius, Paul, Herrich, et Mortun, qui verbo et voluntate seruiencium omnium de Brana coadiutores Abbatis in hac parte prefuerant, conuicti succubuerunt; predia autem illa, super quibus agebatur, per pristaldum ipsius Palatini Comitis Martinum nomine filium Borych de villa Leguend eidem Paulo filio Mathei reddita sunt pacifice possidenda. Vt autem rei huius series perpetue stabilitatis robur obtineat, nec vllis vnquam temporibus valeat retractari, presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo vigesimo septimo, Regni autem nostri anno vigesimo quarto.

(A pécsi káptalan átiratából, mely a Maróthi László machói bán és Monostori László közti 1416-ki peres itéletben foglaltatik, a méltós. báró Mednyánszky csaláád beczkói levéltárában.)