277. A győri káptalan bizonyságlevele, hogy István valdi lakos bizonyos neki törvény útján megitélt földet Hercenig és Dichere hermani lakosoknak eladta. 1226.

A B C D E.

Capitulum Geuriensis Ecclesie onmibus, ad quos littere presentes pervenerint, salutem et oraciones in Domino. Universorum noticie significandum duximus, quod Stephanus filius Mod de villa Vald ad nos accedens, confessus est, se vendidisse Hercenig et Dichere de villa Herman terram, que adiudicata est ei pro morte Esich uterini fratris sui ab hominibus eiusdem ville, Demetrio videlicet, Omodeo, Micov, Tegech, Iluba, Portal, Jacab, Domous, Domov, Bitoc et duobus filiis Hech, ante Julam Palatinum et Supruniensem Comitem; sic eciam quodam, nomine Farcasio de Colon, qui se pristaldum in hac causa dicebat, referente audivimus, pro septem marcis argenti, que in eodem instanti, in presencia nostra, eidem venditori sunt solute. Terra autem, sicut idem Stephanus, quam pristaldus eius retulerunt, undique metata est, que ex una parte adiacet terre Wep, ex altera terre Chomud, ex tercia terre Huda, ex quarta terre eiusdem Stephani; ex quinta terre Beud. Vnde litteras sub sigillo nostro, ne forum inter eos factum lapsu temporis per eundem Stephanum, vel per alios infringi possit, dari fecimus. Anno Incarnacionis Dominice M° CC° XX° VI°.

(Az eredeti után közölte Romer Floris; Győri történelmi és régészeti füzetek, II. kötet 289. l.)