273. II. Endre király intézkedése a pannonhalmi apátság bortizedi jogának tárgyában, vonatkozólag a székesfehérvári polgárok borkereskedésére Somogy megyében. 1226.

Andreas Dei gracia Vngarie Rex vniuersis, quibus presens pagina patuerit, salutem et omne bonum. Ad universorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Abbas et Conuentus Beati Martini de Sacro Monte Pannonie contra hospites nostros Latinos Albenses, eo quod de vino empticio in Symigiensi Parochia decimas iustas et debitas non persoluerent, querimoniam nobis multociens effudissent; nos, prout tenemur, ad locandam inter eos et hospites memoratos iusticiam, Nicolaum Comitem tunc Palatinum nostrum, et postmodum venerabilem Gregorium Episcopum Geuriensem judices constituimus. Sed cum in illorum judicio contenti esse non possent, ad ultimum tandem ex communi consilio et consensu venerabilis uiri Roberti Episcopi Wesprimiensis, Jule Palatini et Comitis Supruniensis, Nicolai filii Borch iterato Palatini, et aliorum Jobagionum nostrorum, secundum juris ordinem procedentes statuimus firmiter, quod memorati hospites de vineis suis propriis decimas iuste et plenarie persoluentes, vinum in Symigio semper et ubique liberam habeant emendi facultatem, in presencia tamen decimatorum Abbatis et Conuentus Beati Martini, et hominis nostri, quem idem Abbas singulis annis a nobis pecierit; scilicet si forte ipsi decimatores occasione dilacionis ad eos, de quibus hospites dicti vinum emerint, ire noluerint, uel in eodem loco secundum certum numerum tunellarum litteras aut ligaturas sine precio in sigillis dare denegauerint, testimonio hominis nostri, nec non collectoris vicesimarum, et aliorum idoneorum hominum ad hoc inuocato libere et secure deferant vina sua empticia; et decimas de vino, quod predicto modo emerint, soluere nullatenus teneantur. Si autem absque sigillo quis repertus fuerit usque festum Beati Martini vinum detulisse, totum vinum, et res, quas idem habuerit, amittat. Vt autem huius rei series salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno ab Incarnacione Domini M.° CC.° XX.° VI.° Regni nostri anno XX°III.°

(A pannonhalmi főapátság levéltárában őrzött ú. n. „Liber Ruber-ből 39. l.)