268. II. Endre királynak adománylevele Pachun nevű földbirtokról, a vasvári szent Mihály-templom számára. 1224.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Anreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Licet inter cecetera uirtutum opera largiendi beneficium a plerisque semper comprobetur; ibi tamen largientis memoria precipue commendatur, cum Deo datum, quod est Sanctum, a deuote dispensacionis cultoribus propagacione bonorum operum in Dei laudem et seruicium de die in diem dilatatur. Hac itaque et nos speculacione salubriter inducti, presentibus et posteris notum esse uolumus: Quod Prepositus et fratres Ecclesie Beati Michaelis Archangeli de Ferreo Castro ad nostram accedentes presenciam, terram quandam nomine Pachun ad sex aratra ad iddem (így) castrum pertinentem, tamen habitatoribus carentem, quia undique ipsorum terra includitur, multa precum instantia pro remedio anime nostre a nobis sibi dari postularunt. Nos igitur iustis peticionibus eorum pium prebentes assensum, dictam terram perpetuo iure, libere et pacifice concessimus possidendam. Et in possessionem iam dicte terre ipsos per fidelem nostrum Michaelem filium Chumou auctoritate Regia fecimus introduci. Cuius terre prima meta incipit sub quodam monticulo, qui wlgo muginoulochou dicitur, et inde transit iuxta quandam siluulam, et uadit usque Seludgatha; et ibi transit lacum illum predictum, et tendit in sursum iuxta spinas super mege; et inde recuruando descendit et transit in Marcusgatha; et inde incipit ascendere per frutices rubeos, et perueniet ad metam Martini Comitis, que vocatur magnum stagnum; et iuxta eandem metam ascendendo perueniet ad metam terream, et ibi transit uiam publicam, et progreditur super iegfa; et de ligno prefato uadit super metam, in qua stat pirus; et inde protelando ascendit per uiam herbosam uersus occidentem; et ibi per quandam metam spinosam descendit super uillam, que dicitur Lapsa; et per eandem uillam iuxta sepem descendit per arbores pomiferas super predium, quod Dionisius Comes contulit Ecclesie, que eodem nomine nuncupatur, uidelicet Pachun, et ex superiori parte uille predicte est riuus et meta terrea; et sic reuertitur ad metam priorem, unde prius inceperat. Vt autem hec a nobis liberalitate Regia facta donacio nostris nostrorumque successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus magistri Stephani, domini Pape Subdiaconi, aule nostre Cancellarij et Orodiensis Prepositi, anno uerbi incarnati M° CC° XX° IIII.° Vacante Sede Strigoniensi, Reuerendo Vgrino Cholocensi Archiepiscopo existente, Desiderio Chenadiensi, Roberto Wesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Alexandro Waradiensi, Briccio Waciensi, Regnaldo Transsiluaniensi, Gregorio Geuriensi, Cleto Agriensi Episcopis existentibus Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Jula Palatino et Comite Suppruniensi, Nicholao Curiali Comite Regine et Comite Posoniensi, Ladizlao aule nostre Curiali Comite et Comite Nitriensi, Theodoro Bichoriensi, Dionisio Magistro Tawarnicorum, Demetrio Magistro Dapiferorum, Dionisio filio Dionisij Magistro Agasonum, et alijs quam pluribus Magistratus et Comitatus tenentibus, Regni nostri anno vicesimo primo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a királynak nevezetes nagyságu pecsétje kettős vörös-zöld zsinóron függ, a szombathelyi káptalan levéltárában.)