267. I. Otakar cseh király és neje Konstanczia Bizencze város jogait, Lundenburg város mintájára, megerősítik. 1223.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Amen. Prouide ac laudabiliter per predecessorum instituta et ordinata inconuulsa quoque consernare et tueri, Regie sane est Maiestatis. Hinc est, qaod ego Ottakarus, qui et Premizl, Dei gracia Rex Bohemorum et Dux Morauorum. innotescere cupio omnibus tam presentibus quam successuris in Christo, qualiter ciues nostri dilecti de Bisinze, accedentes ad mee Serenitatis presentiam in Godinge, humiliter supplicarunt, quatinus ipsis priuilegium bone et pie memorie dilecti fratris nostri Marchionis Moravie nomine Wladjzlay, quod temporis et ignis iniuria non modice lesum extitit, innovarem et fauorabiliter confirmarem. Cuius videlicet tenor in hec verba scriptus erat; In nomine Domini Amen. Ego Henricus, qui et Wladizlaus Dei gracia Marchio Morauie, uniuersis Christi fidelibus tam modernis quam ipsos secuturis in perpetuum. Principalis profecto glorie excellencia clariori effulgere solet lumine, dura ciuitatum amplarum splendente numero circumdata esse cernitur. Ideo ego Wladizlaus Dei gracia Marchio Morauie, uolens uillam forensem nomine Bizince muro forti construere, et ita ampliare, ut honore et prerogatiua ceterarum nostrarum ciuitatum congauderet, relexamus et penitus remittimus ad triginta annorum spatium ipsis cinibus de Bisince censum denariorum et mensuras annone, que Serenissime domine Regine Bohemorum nomine Constancie annis singulis persoluere debebant. Item uolumus, ut ex nunc et in futurum omnes culpe in ipsa ciuitate iuxta ius, quod a ciuitate Breczislaua acceperunt, et antiquam consuetudinem, iudicentur, preter graues culpas, que coram nobis uel nostris indicibus debent iudicari. Item siluam, que vulgariter dicitur Dubrana, ipsis tradimus extirpandam, uel in usus suos retinendam, secundum quod sibi placuerit; quam circumeundo positis aceruis, qui kopci uel granicie dicuntur, limitauimus. Item concedo ipsis molendinum libertatum; item duos mansos ad usum sacerdotis, qui pro tempore fuerit. Et hec nostra ordinatio facta est de uoluntate Serenissime domine Regine Bohemorum, prefate videlicet domine Constancie, in presencia Serenissimi domini Otakari Regis Bohemorum, karissimi fratris nostri, qui sigillum suum nostro adiunxit in munimen literarum. Actum in Olomuc III. nonas Januarii anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo decimo quarto. Testes sunt hii: dominus Otokarus Rex; Robertus Episcopus Olomucensis; dominus Boleslaus, Hermannus Abbas de Gradisch; Sifridus Abbas de Welegrade; Walterus Decanus; Stephanus Prepositus; Radozlaus Archidiaconus, et omnes Canonici Olomucenses; Bauarus Camerarius Olomucensis; Zauisa Burgrauius Olomucensis; Bludo Prefectus Prerouiensis; Ditricus cum filio Grut; Onso filius Bludonis; Lutek; Welen; Zuda; Protiua de Vniczoue, et alii quam plurimi. Datum per manus Johannis capellani nostri.

Videntes itaque, qualiter prefati ciues malignorum incursu et ignis uoragine ad magnam egestatis pressuram sint delapsi, ipsis prefati priuilegii tenorem Regia auctoritate confirmantes, in restaurum ciuitatis sue prouentus telonei nostri ibidem in Bisince per decennii curriculum concedimus benigne; et indulgemus, ut omni iure et libertate gaudeant, que ciuitati Brecizlaue sunt concessa. Actum et datum mense Marcio in Godinge anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo vigesimo tercio. Ad maiorem rei cautelam ego Otakarus et domina Constancia Regina Bohemorum, presentem paginam impressione nostrorum sigillorum muniuimus coram testibus, quorum sunt hec nomina; Bawarus Olomucensis Camerarius, Stephanus de Medloue, Cstibor Castellanus de Preroue, Ratiborius Judex Brunensis, Cunradus Scriba Brunensis, Onso Burgrauius de Podiuin, et alii quam plures. Datum per manus Jarosii capellani domine Regine.

(Boczek, u. o. II. köt. 149. l.)