261. Acontius pápai követnek határozata, melylyel a lacromai apátságnak bizonyos szőlő birtokát oda itéli. 1222.

Anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo secundo mense Octobris. Cum Acontius domini Papae Subdiaconus et Capellanus, Apostolicae Sedis Legatus, in aula residens Ragusinae Sedis, et coram subscriptis adstantibus, dixit: Hunc Jordanem Lacromonensem Abbatem, et vineas Juppanae, et earum pertinentias, quae olim Savini Pincioli fuerunt, meo judicio, meaque sententia - - - - misi, et statui, ut eas Abbas cum fratribus jam dicti Monasterii in perpetuum habeant, et obtineant ad sui utilitatem, ut nunquam a se alienare queant. Si autem aliquis hoc meum statutum aliquo modo perturbare praesumpserit, et dictum Monasterium de dicta vinea et ejus pertinentiis aliquam molestiam intulerit, Omnipotentis Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et Beatae Mariae semper Virginis, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, omniumque Sanctorum maledictionem, et nostram incurrat. Omnibus hoc bono animo servantibus pax, et benedictio Dei Omnipotentis, omniumque Sanctorum perpetua sit. Amen.

Haec autem carta nullo testimonio rumpi possit.

Hi sunt testes, qui praesentes fuerunt D - - - - - - - Dandulus Com. R. D., Matthaeus Ballislavae, D. Lucarius Naimeri, Matthaeus Bodatiae Judex juratus. Cum quibus et Ego Presbyter Gataldus et Communis Notarius juratus scriptor sum et testis.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 95. l.)