260. A velenczei doge és tanácsának határozata Arbe sziget számára. 1222.

Haec sunt ordinamenta, quae dominus Dux (Ziani Péter) cum Majori parte sui Consilii Minoris et majoris dat hominibus Arbi; scilicet, quod insulae Collum et Arta usque ad octo annos sint hominum Arbi, et viri nobilis Marci Mastropetri Arbensis Comitis; de quibus insulis usque ad dictum terminum medietas sit Communitatis de Arbo, et reliqua medietas sit Comitis supraseripti, qui Comes Communi Venetiarum pro ipsa medietate solvat in mense Martii libras Venetiarum septuaginta quinque annuatim, et Commune Arbi pro sua medietate solvat similiter annuatim Communi Venetiarum usque ad ipsum terminum alias libras Venetiarum septuaginta quinque. Quibus octo annis completis dictae insulae veniant in Commune Venetiarum sine omni contradictione. De Nevalia sic dicunt, quod quicquid inde olim tenuit Communitas Arbi et filii Comitis Rogerii, veniat in potestate supradicti Comitis Arbi nomine Communis Venetiarum, et ipse Comes illud intromittat, et ejus reditus et omnia teneat quousque fuerit decisum, quid iuris Commune Venetiarum et filii dicti Rogerii atque Communitas Arbi in eisdem habeant vel habuerint. De Petro Bozola dicunt, quod infra dies triginta, quibus in insula Arbi adjunxerit, de ipsa exire debeat, abinde in antea in eandem non reversurus, nec ad eam ad minus viginti quinque milliaria adproximaturus usque ad annos quatuor; nisi per licentiam domini Ducis et majoris partis sui Consilii, vel per licentiam supra scripti Comitis Arbi. Dicunt etiam, quod omnes illi, qui tempore, quo dominus Petrus Ziani Venetiarum Dux regebat Comitatum Arbi Comes existens, erant sibi reddentes, sic de cetero dicto Comiti Marco Mastropetro reddere teneantur; videlicet etc. etc. (következik a jövedelmek jegyzéke.) Item si ullam conventionem fecerunt vel fecerint sine Comite vel suo misso, nihil valere debeant.

(Következik azon eskü formulaja, melyet letenni az arbeiek tartoznak.) Anno 1222 mense Augusti.

(A „Libri Pactorum” czimű velenczei államkönyvből I. k. 460. és 461. lev.)