258. A budai káptalan bizonyságlevele Hecse helység határjárásáról. 1222.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod nos summa reuerencia receptis litteris annualibus Serenissimi domini nostri metuendi Andree, Dei gracia Regis Hungarie etc. pro parte in Christo patris Vrie, Abbatis claustri Beati Martini de Monte Pannonie, confectis, eisdemque per ipsam Regiam Serenitatem per anni circulum more solito ad inquisicionis, euocacionis, metarumque possessionis Hecse in Comitatu Jauriensi habite. commetanea cum possessione S. Güd et Vrüegang aliter S. Iuan, et possessione Merena et S. Mihaly, apud manus ipsius pacifice habite reambulacionis, ac ad omnia alia, que talibus in processibus iuxta Regni ipsius consuetudinem fieri consueuerunt, peragendi concessis, nobisque preceptorie transmissis; iuxta earundero continenciam una cum Dominico de Vrken homine Regio in eisdem litteris annualibus inter alios homines Regios nominaliter conscriptos expresso, nimirum hominem, videlicet honorabilem uirum Magistrum Valentinum de Baia socium et Concanonicum nostrum ad infrascriptam reambulacionem metarum dicte possessionis Hecse nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum, qui demum exinde ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt, ut prelibatus homo Regius presente nostro testimonio feria secunda proxima post dominicam quintam Pentecosten (így) proxime preteritam, et eciam aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem dicte possessionis Hecse, uicinis et commetaneis eiusdem vniuersis illuc legitime conuocatis et eysdem presentibus, accessisset, ipsam possessionem Hecse a dictis possessionibus earumque pertinencijs sub infrascriptis metarum taliter sequestrasset. Quod primo incepisset exeundo ab ipsa porcione et villa. Hecse penes collem Nagyhalom soro eundem uersus Kopas harast dictum inter terras aratas non procul a colle dicto duas metas anti quas bene apparentes reperisset, quarum una uersus orientem ad Vrüegang aliter S. Iuan, alia ad Hecse pertinet versus septemtrionem; inde eundo versus occidentem ad dumum sil bokor aliam metam antiquam bene apparentem inuenisset; inde ad viam, qua ex villa Varma itur ad ciuitatem Gaurinensem, eundo peruenissent ad metam cursualem nonprocul a via versus meridiem; hinc tendendo ad occidentem penes viam dictam versus montem S. Mihaly nominatum, cuius pars media ad Merena pertineret, venisset declinando ad septemtrionem, non procul a monte dieto tres metas reperisset bene apparentes, quarum una uersus occidentem ad S. Mihaly, alia uersus meridiem ad Merena, alia ad Heccse spectaret versus septemtrionem; inde uersus septemtrionem ad colles elö homokok uenisset ad metam cursualem; inde uersus eandem plagam uenisset ad viam, qua de ciuitate Gauriensi itur ad Heccse, in colle penes viam uersus meridiem vnam metam bene apparentem reperisset; ab hinc via pertransita uersus septemtrionem eundo uenissent ad quandam uiam, que felső-ut dicitur, ibique metam erexissent; inde eandem plagam uersus eundo viam pertranseundo uenissent ad diuerticula terrarum dicte possessionis Heccse, ibique metam terream reperissent, quam et renouassent; hinc quasi ad occidentem flectendo uenissent ad diuerticula terrarum arabilium dicte possessionis Heccse et S. Gvd in vnum attingencium, ubi metas terreas duas dicte possessionis Heccse terras ad meridiem et terras possessionis S. Gvd ad septemtrionem distinguentem reperissent, quam et renouassent; inde uersus septemtrionalem plagam eundo ad viam kösep ut dictam, qua de civitate Gauriensi itur ad Vrugang aliter S. Iuan, eaque pertransita uenissent ad montem Gyapar Tete vocatum, ibique duas meast reperissent, quarum una ad meridiem ad Heccse, alia ad septemtrionem ad S. God pertineret; deinde flectendo ad septemtrionem uenissent ad quendam montem halom dictum, ibique metam cursualem reperissent; ab inde uersus orientem uenissent ad montem paruum, ubi metam terream angularem terream dicte possessionis S. Göd et Heccse distinguentem inuenissent et renouassent; hinc ad eandem plagam eundo uenissent ad quandam vallem ad dumum gyumollch (es bokor) dictum, ubi metam terream inuenissent; hine versus eandem plagam per bonum spacium eundo directe uenissent ad metam (cursualem ibique) declinando ad septemtrionem uenissent ad quendam montem, ubj metas angula(res) tres reperissent, que ab oriente possessioni Ürügang aliter S. Iuan ad occidentem possessioni S. Gvd, ad meridiem possessioni Heccse deseruerint; ab hinc declinando ad orientem per bonum spacium uenissent ad metam cursualem, ib(ique) similiter renouassent; inde uersus meridiem eundo ad uiam kosep vt dictam; qua de ciuitate Gauriensi itur ad Vrugang, non procul a uia inuenissent duas metas terreas, quarum una ad orientem ad Vrugang, alia ad meridiem deseruiret; ab hinc ad orientem eundo uenissent ad uiam, per quam similiter de ciuitate Gauriensi itur ad Vrugang, eaque pertransita per bonum spacium metas angulares, que ab oriente possessioni Vrugang, ad meridiem possessioni Heccse deseruirent; ibique talium terrarum reambulacionem terminassent, ipsamque possessionem Heccse modo prescripto reambulatam et ab alijs possessionibus premissis signis metalibus separatam prefato in Christo patri Vrie, Abbati Beati Martini de Pannonie Monte iure ipsi incumbente perpetuo possidendam, nemine contradictore pro tunc presente, reliquissent legitimis diebus et horis in facie ejusdem existendo. In cujus memoriam et firmitatem presentes contulimus nostras litteras pendentis sigilli nostry munimine roboratas. Actum per manus honorabilis viri Sebastianj Lectoris S. Ecclesie nostre et Stephano Custode, die X. Septembris Anno M° CC° XXII.°

(Az eredeti után Ráth Károly Hazai Okmánytár I. köt. Győr 1865. 4. l. - Az előtt, de sok hibával kiadva Fejér által Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 357. l.)