253. Acontius pápai követnek, beismerése, hogy a spalatoi papság neki tengeri utjában önként nyujtott segítséget. 1221. körül.

Acontius domini Papae Subdiaconus et Capellanus, Dei gratia Apostolicae Sedis Legatus universis praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis, nos propter instantem necessitatem guerrae nephandorum Cazethorum, qui pro ipsorum posse nobis insidias ad nocendum parabant, a Capitulo et Clero toto civitatis Spalatensis exegisse, ut ligna nobis pararent, cum quibus secure possemus Jaderam pervenire. Quod tam devote quam hilariter facere procurarunt, postulantes a nobis, ne id illis, qui non consueverunt super vectione Legatorum auxilium exhibere, ad praejudicium proveniret. Nos autem nolentes, ut quod nobis fit voluntate spontanea, debeat aliquibus praeiudicium generare, praesentibus his litteris declaramus, ne praeiudicium aliquod ex hoc nobis auxilio praestito alicui generetur; super quo auxilio neminem duximus eximendum.

(Farlati Illyricum Sacrum III. köt. 250. l.)