251. III. Honorius pápa megerősíti III. Inczének a spalatoi érsek és káptalan közti egyenetlenségekre vonatkozó intézkedését. 1220.

Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Canonicis Spalatensibus salutem et Apostolicam benedictionem. In litteris bonae memoriae Innocentii Papae praedecessoris nostri sic perspeximus contineri:

Innocentius stb. (mint fentebb 1206. 198. sz. a.)

Nos ergo, quod super hoc ab eodem praedecessore nostro factum est, approbantes, illud auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem Veterera IIII. kalendas Angusti, Pontificatus nostri anno quinto.

(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 247. l.)