248. II. Endre király Rudger fiát Hervint Szebeleb földnek birtokában megerősíti. 1219.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex, omnibus ad quos presens scriptum peruenerit, salutem et omne bonum. Cum ea, que Regalis disponit auctoritas, salua semper et inconcussa permanere debeant; modernorum atque posterorum noticie clarescere uolumus, quod dum quidam ex jobagionibus Hunt et Blonduch, Heruynum filium Rudgueri Comitis, eodem mortuo, coram nobis accusarent, ut amplius, quam ad viginti aratra de terra Zuyhplip, expulsis castrensibus, memoratus R. uiolenter occupasset; iamdictus H. nominatam terram certo titulo donacionis fratris nostri Heymerici Regis felicis memorie iam longo tempore possedisse, necnon iuste possidere; nec ultra, quam ad uiginti aratra contra memoratos homines allegabat. Nos igitur huius rei uolentes experiri ueritatem, transmisso quodam ex nostris fidelibus, Comite Chac de genere Chac, uerum esse cognovimus, quod sepedictus iuvenis, H. uidelicet, asserabat. Huius autem terre mete sic distinguntur: Prima meta incipit a monte, qui uocatur Zeregna; hinc tendit ad paludem Lubus; et per eandem descendendo, uenit ad paludem, que uulgo dicitur Meges Potach; et per eandem uenit usque ad ortum ipsius paludis in medium campum; hinc tendit ad Lagku; inde ad montem, qui uulgo dicitur Zevlevmal; hinc transeundo per crepidines moncium, redit ad priorem locum. Porro nos fratris nostri donacionem nolentes irritare, sepenominatum H. in huius terre possessionem per fidelem nostrum Chac Comitem confirmauimus, et auctoritatis nostre karaktere perpetualiter insigniuimus. Datum per manus Hugrini Colochensis Electi et aule Regie Cancellarii, anno ab Incarnacione Domini M.° CC.° X.° IX.° Regni nostri anno quinto decimo.

(Az eredeti után Knauz, Magyar Sion II. köt. 209. l.)