247. II. Endre király János esztergami érsek, és az ottani káptalan hűségét Vincz helység adományával megjutalmazza. 1219.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum Regum omnium et Regnorum potencia, pax et securitas in sola suorum lidelitate consistant; merito apud Regie Serenitatis prouidenciam fidelitatis firmitas ceteris est uirtutibus politicis preferenda, et quanto nunc hominibus, ex corruptela seculi senescentis infectis, et in malum pronis existentibus, ea rarior inuenitur in terris; tanto carior est habenda et premiis amplioribus compensanda. Hinc est, quod nos inventam in venerabili patre Johanne Strigoniensi Archiepiscopo et eiusdem Ecclesie Canonicis constantissime fidelitatis prerogatiuam, perpetue memorie duximus commendandam, eamque, etsi insuffienter, utpote omnem premii temporalis affluenciam transcedentem, liberaliter tamen Regia decreuimus largitate donandam. Cum enim nos assumpte peregrinacionis debitum reddituri, ultra mare in subsidium terre Sancte fuissemus profecti, et ex Regie sollicitudinis prouidencia Regnum, positum in pace optima et quiete, commisissemus nostris fidelissimis, iamdicto Johanni Archiepiscopo et aliis quibusdam, in statu, in quo nobis recedentibus fuerat gubernandum; quamplurimi potentum et nobilium Regni, satellites Sathanae, Regiam non uerentes offendere Maiestatem, nostris disposicionibus ausu praesumpserunt nephario contraire, pacem perturbantes, et Hungariam hostiliter affligentes. Memoratus autem Archiepiscopus iniunctorum sibi a nobis constantissimus obseruator, cum eligeret mori magis, quam ipsorum maliciis consentire, ab eisdem tirannis rebus omnibus et redditibus spoliatus, captus cum iniuria et summo dedecore extra Hungariam est eiectus, vbi pro nostra gracia libenter omnem sufferens inediam, usque ad nostrum reditum exulauit. Canonici eciam memorati plurimis et gravissimis dampnorum et iniuriarum penis et passionibus afflicti, in sue fidelitatis proposito immobiliter permanserunt. Nos igitur in tante fidelitatis memoriam et compensacionem, in passionum et affliccionum suarum quandam consolacionem; eisdem Canonicis in Ultrasilvanis partibus dedimus quandam terram, que Wynchy uocatur, cum vduornicis nostris et eorum heredibus in perpetuum possidendam, dilecto ac fideli nostro Nevke Woywode iniungentes, ut eos auctoritate nostra induceret in possessionem et dominium terre prefate et dictorum vduornicorum. Qui conuocatis omnibus, quorum oportuit conuocari, et presentibus, quorum ad hoc exigebatur presencia; sepedictam terram, certis circumquaque metis et terminis, nullis contradicentibus, assignatam, Canonicis tradidit sepius nominatis. Cuius terre prima meta progreditur ab eadem villa Wynchy et transit fluuium, qui dicitur Soust, et fit prima meta in uia iuxta metam ville Kuen, ville videlicet Sancti Regis; inde tendit per eundem fluuium superius ad metam Muton, per quinque vel sex metas et ibi fit meta in loco, qui dicitur Telukzad; et inde dirigitur per locum, ubi secatur fenum, et vadit ad locum, nomine Bundrov, et ibi uicinatur mete Dimisiensis Ecclesie et Pastuh; et inde tendit ad locum, qui dicitur Tulgistue, et ibi uicinatur cum uilla, que dicitur Liquj, populis castrensibus, et ascendit ad radicem montis, qui Nyr dicitur; in inde descendit ad locum Zudtelke; et inde ad locum Toutnetkuta; et inde transit vallem et uincinatur cum Ecclesia de Eperies; et inde descendit ad sepulchrum sacerdotis Orod; et inde ad stagnum Chazar; et inde reuertitur uersus Morisium ad pratum Mycula, et ibi sunt due mete, altera Sancti Adalberti, altera de Eperies. Preterea eadem uilla de Wynchy habet aliam terram, et super illa habet siluam super montem Guchbrun et ibi sunt due mete, altera Sancti Adalberti, altera Gyule; et inde transit fluuium Eurmenes, et uadit ad montem magne fagi; et inde ad metam ville Myroslov, et inde ad montem Cachon, et inde reuertitur ad Sycozov. Nomina autem memoratorum vduornicorum in eadem terra commorancium hec sunt: Cuzma, Bessu, Scesun, Scese, Andre, Andreas, Fakas, Jacobus, Hysce, Bundu, Kuke, Ruga, Regus, Varous, Farcas, Abel, Stephan, Elemdu, Zalas, Johannes, Scegne, Lessev, Fele, Farkas, Sune, Torda, Bud, Such, Povka, Ereu, Fele, Reuka, Bech, Teth, Cuzma, Ytheu. Vnde, quia non minus collatorum conseruacio, quam conferendorum pro cuiusque meritis premiorum racio ad sollicitudinem pertinet Regie Maiestatis; in huius nostre donacionis testimonium et perpetuam firmitatem presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Cleti aule Regie Cancellarii et Prepositi Agriensis Ecclesie, anno ab Incarnacione Domini M° CC° XIX° Eodem Venerabili Johanne superius et sepius nominato Strigoniensi, Reverendo Vgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus, Desyderio Chenadiensi, Willelmo Ultrasiluano, Roberto Wesprimiensi, Jacobo Wachiensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Cosma Yauriensi, Alexandro Waradiensi Episcopis, Ecclesias (Dei) feliciter gubernantibus. Nicholao Palatino et Comite Supruniensi, Jula Bano et Comite Zonugiensi, Ochuz Curiali Comite, Regine et Comite Budrugiensi, Dionysio Magistro Thauarnicorum et Comite Noui Castri, Jula fratre Ratold Curiali Comite Regis et Comite Kewensi existentibus. Benedicto filio Samud Nitriensi, Johanne Albensi, Batiz Musuniensi, Smaragdo Posoniensi et ceteris Comitatus tenentibus, Regni nostri anno sextodecimo.

(Az eredeti után Knauz, Magyar Sion II. köt. 206. Hibásan kiadva Fejér által Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 269. l.)