243. III. Honorius pápának rendelete ugyanahhoz, hogy a triesti püspöknek felszentelésében azonnal eljárjon. 1218.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Colocensi Archiepiscopo in Patriarcham Aquilegensem electo, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum, sicut accepimus, dilectus filius M. Tergestinus Electus de voluntate bone memorie W. Patriarche Aquilegensis, Cleri et populi Tergestini suam consecrationem distulerit, quia id expedire commisse sibi Ecclesie videbatur, idemque Patriarcha hoc tempore, nisi fuisset morte preventus, munus consecrationis impendisset eidem: fraternitati tue, iuxta quod prefatus postulavit Electus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus Electum predictum ad te devote ac humiliter accedentem, nisi ei canonicum quid obsistat, non differas, palleo ab Apostolica Sede recepto, cum ab eo Clero et populo supradictis requisitus fueris, consecrare. Datum Laterani VI. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno secundo.

(Theiner, id. m. I. köt. 12. l.)