241. II. Endre király adománya János esztergami érsek számára. 1218.

Andreas Dei gracia Rex uniuersis presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum. Ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, tenore presencium uolumus peruenire, quod nos ex gracia et bona uoluntate nostra Reverendo in Christo patri nostro Johanni Dei gracia Archiepiscopo Strigoniensi terram cuiusdam uille nomine Gamas, que est communis cum terra uduornicorum Regis, cum octo mansionibus hominum, quorum nomina hec sunt: Eccu, eius frater Huus, Hencu, Laurencius, Stephanus, Beya, Deus (a nyolczadik kimaradt) contulimus perpetuo possidendam. Insuper eciam in uilla Copul octo mansiones uinitorum cum terra eorumdem, quorum nomina hec sunt: Sicus, Domud, Muta, Mocusea, Gapsa, Geus, Mateus, Chemen. Item in uilla Egrus tredecim mansiones uinitorum, cum terra eorumdem, quorum nomina hec sunt: Mochu, Peta, Cipeu, Hiuotol, Hayanduc, Codu, Lat, Cecur, Marcel, Stephan, Ficca, Sega, Muka. Item in uilla Lulha undecim mansiones uinitorum cum terra eorumdem, qnorum nomina hec sunt: Dionisius, Gelian, Johannes, Marcel, Sumug, Vilma, Sereda, Ceseu, Pousa, Hunuca, Matey, eidem eciam Archiepiscopo contulimus possidendas. In possessionem uero prenominatarum mansionum et terrarum prenominatum Archiepiscopum, per pristaldum nostrum Andream Ruphum fecimus introduci. Ut igitur hec a nobis facta donacio nostris nostrorumque successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam, duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam, datam (így) annis ab Incarnacione Domini millesimo CC. X. VIII., Regni nostri anno XV.

(Knauz Nándor, Magyar Sion I. köt. 206. l.)