240. II. Endre királynak intézkedése jószágcsere tárgyában, Paulin comes és Jakab számára. 1218.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum ea, que bonorum deliberacione legittima disponuntur, et maxime, que Regia pertractat authoritas, salua semper et inconcussa permanere debeant; ad uniuersorum presencium atque posterorum noticiam clarescere uolumus, nos in commutacionem uille Turdos, quam nostris fidelibus Paulino Comiti et Jacobo dederamus, et postmodura Sancte Strigoniensi Ecclesie contulimus, terrara uille Burin, que ad castrum Posoniense prius pertinebat, exceptis castrensibus, memorato Paulino Comiti et Jacobo et eorum heredibus per nostrum fidelem Lampertum filium Omodey in perpetuum contulisse; ita uidelicet; ut sicut Strigoniensis Ecclesia uillam Turdos iurisdiccione perpetua suscepit possidendam, eodem iuris ordine sepedicti Paulinus Comes et Jacobus frater eius et eorum successores, tamquam sua patrimonia possideant in perpetuum, sine contradiccione, sub eisdem metis et terminis, quibus unquam plenarie, necnon pacifice iam dictum Posoniense castrum possidebat. Cuius terre conterminales sunt hii: uersus orientem populus Monasterii Sancti Martini de Pannonia de Sala; hinc procedendo conterminatur uille Zemere; hinc - - - - - versus meridiem, hinc transit aquam Duduag, et transit procedendo iuxta Beren uillam Moynolth memorati, hinc ad uillam Zer - - - - - (s)iluis et piscinis Zele, uilla Buren Posoniensis suam habet legittimam porcionem; hinc participat metas cum vdvornicis Regis uersus - - - - uillam Nek castrensium, et inde circuiens uenit ad predium Berecu domine Bogosloe, et retransiens Duduag uersus Sala Abbatis - - - - - nomine Thumoy uersus occidentem; hinc procedit ad tres populos, et rediens ad terminos populorum Abbatis Sancti Martini, uenit ad priorem metam. Vt igitur hec per nos facta donacio, pariterque disposicio, per omnia successorum nostrorum tempora salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam, sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus magistri Hugrini aule Regie Cancellarii, anno ab Incarnacione Domini Millesimo CC. - - II° Venerabili Johanne Strigoniensi, Reverendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopis existentibus; Kalano Quinque-Ecclesiensi, Desiderio Chanadiensi, Willermo Ultrasylvano, Symone Waradiensi, Roberto Uesprimiensi, Jacobo Wachiensi, Petro Geuriensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi Electo Episcopis, Ecclesias feliciter gubernantibus. Jula Palatino, Bancone Bano, Dyonisio Magistro Thauarnicorum et Comite Noui Castri, Rophoyn Voyuada, Ochuz Curie Comite ceterisque Comitibus, Comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio X.°

(Knauz Nándor, Magyar Sion I. köt. 207. l.)