237. III. Honorius pápa, a nónai püspököt az apostoli szék elé idézi. 1217.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus... Veglensi et... Traguriensi Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectus filius N. Subdiaconus Canonicus Spalatentis, apud Sedem Apostolicam constitutus, coram dilecto filio magistro G. Capellano nostro, sibi a bone memorie I. Papa praedecessore nostro, et postmodum a nobis auditore concesso, proposuit, quod cum in Episcopum Nonensem canonice fuisset electus, venerabilis frater noster Archiepiscopus Spalatensis G. Archipresbiterum Spalatensem, non electum a clerico, vel a populo expetitum, pro sua voluntate in quadam villa rurali presumpsit in Episcopum predicte Ecclesie consecrare; et licet tam consecranti quam consecrato a predicto predecessore nostro, sicut accepimus, mandatum fuerit, ut propter hoc se Apostolico conspectui tempore Generalis Concilii presentaret, vobisque mandatum fuerit ab eodem, ut super dicti N. electione, inquisita diligentius veritate, quod inveneritis, fideliter referatis: quia predicti Archiepiscopus et Episcopus tempore Generalis Concilii apud Sedem Apostolicam constituti de hiis, pro quibus specialiter vocati fuerant, non habita mentione recedere presumpserant, idem suam nondum potuit iustitiam obtinere. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus dicto Nonensi Episcopo auctoritate nostra firmiter iniungatis, ut in festo Sancti Luce proxime venturo per se vel procuratorem idoneum Apostolico conspectui se presentet, exhibiturus et recepturus super hiis, quod postulat ordo juris: alioquin ne mandatum Apostolicum totiens elusisse videatur impune, ipsum extunc, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ab officio et beneficio suspendatis. Datum Anagnie VII. kalendas Junii, Pontificatus nostri anno primo.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 70. l.)