236. III. Honorius pápa intézkedése a szent föld számára gyűjtendő segélypénzek tárgyában. 1217.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopo Strigoniensi et suffraganeis eius, salutem et Apostolicam benedictionem. Approbante Generali Concilio extitit ordinatum, ut omnes omnino clerici tam subditi, quam prelati, vicesimam ecclesiasticorum proventuum usque ad triennium integre conferant in subsidium terre sancte per manus eorum, qui ad hoc fuerint Apostolica providentia deputati; quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac prestatione merito exhimendis, et illis, qui assumpto vel assumendo crucis signaculo illuc sunt personaliter profecturi. Sane super modo dispensandi huiusmodi vicesimam audivimus consilia diversorum, quibus inter se plurimum variantibus, illud de consilio fratrum nostrorum providimus eligendum, secundum quod vidimus ipsam vicesimam distribuendam utilius, et tam ab hiis, qui conferent, quam ab illis, quibus fuerit distributa, materiam suspicionis et murmuris melius amputandum: ut videlicet vicesima cuiusque Diocesis redacta fideliter in pecuniam sub certo numero comprehendendo, in autenticorum virorum, et presertim illorum, qui eam collegerint, testimonialibus litteris, et nobis etiara explicando, ultra mare portetur per quatuor, vel quinque, seu plures viros prudentes, clericos et laicos crucesignatos illius civitatis et Diocesis, qui note fidei, discretionis et opinionis existant: quorum unus sit Episcopus loci, siquidem crucesignatus extiterit, reliquis ab Episcopo diocesano et ipsius vicesime collectoribus eligendis, et per manus ipsorum, de conscientia tamen Cardinalis, qui fuerit ibi Legatus, distribuatur fideliter et discrete crucesignatis egentibus et utilibus negotio terre sancte, ac presertim de illa Diocesi, ubi vicesima illa collecta fuerit, oriundis: iidemque distributores ipsi Legato et Magistris Hospitalis et Templi reddant diligentissime rationem, per quam redactam in scriptis appareat evidenter, pecuniam, quam, ut premissum est, sub testimonialibus litteris secum attulerint, esse crucesignatis fideliter et utiliter distributam: et tam testimoniales littere super quantitate pecunie commisse distributoribus ipsis, quam scriptura ratiocinii, quod Cardinali et Magistris reddiderint antedictis, diligentissime conserventur, ut et eorumdem distributorum fides et diligentia illarum testimonio pateant, et suspitiosorum conquiescant mentes, et labia conticescant. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatinus hec solempniter per vestras Dioceses publicantes, difficultatem seu moram aliquam nullatenus innectatis, vel permittatis innecti, quin tam collectio vicesime per eos, qui ad hoca bone memorie Innocentio Papa predecessore nostro fuerunt, vel a nobis fuerint deputati, sine fraude ac expensarum discrimine, prout ad eos pertinet, quam alia, prout superius sunt descripta, efficaciter valeant executioni mandari. Sane pecuniam collectam et colligendam in truncis per distributores predictos distribui volumus, et mandamus inter crucesignatos strenuos et prudentes de populo illo, ubi fuerit pecunia ipsa collecta; quibus ad peragendum votum suum proprie non suppetunt facultates: que recepta sub testimonio virorum fidelium crucesignatis ipsis distribuatur tempore arripiendi itineris, vel in portu, prout videbitur expedire ipsis distributoribus, rationem de illa, sicut de alia, in scriptis fideliter reddituris. Datum Laterani II. kalendas Martii, Pontificatus nostri anno primo.

In eodem modo scriptum est Archiepiscopo Colocensi et suffraganeis eius, et Abbatibus exemptis per Ungariam constitutis, et omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis etc.

(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia I. köt. 6. l.)