230. III. Incze pápának intézkedése a pannonhalmi apátság tizedeinek tárgyában. 1216.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Episcopo Jauriensi, et dilectis filiis... Archidiacono... Nitriensi, et... Preposito Albensi Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectis filiis... Abbati Sancti Martini de Pannonia et B. Procuratori Jerosolimitano Hospitalariorum in Ungaria, in nostri presentia constitutis dilectum filium nostrum L. titali Sancte Crucis Presbyterum Cardinalem dedimus iudicem. Coram quo proposuit dictus Abbas, quod quedam decime de quibusdam uillis et possessionibus, quas habent Hospitalares predicti in Simigio, ad ius Monasterij sui debeant pertinere; sicut super hijs se dixit habere donationes Regum cum confirmationibus Pontificum Romanorum; prefati uero Hospitalarij quasdam earum temere inuadentes, ex ijs fructus etiam indebite perciperent in dicti sui Monasterij lesionem: vnde humiliter postulabat, ut decimas ipsas cum fructibus earum perceptis sibi restitui faceremus. Procurator uero dictorum Hospitalariorum ex aduerso respondens, perceptionibus ipsis tanquam annosis esse per desuetudinem derogatum, utpote quibus dictum Monasterium minime usura fuit; Hospitalarios autem asserait decimas ipsas per annos quadraginta et amplius pacifice possedisse, quocirca esse prescriptionem interuentam; quam se teraporibus aliis obtulit probaturum, ac nihilominus reprobaturum testes a Monasterij parte productos, per quos probatum dicebat, Monasterium ipsum uiginti annis consequenter in dominio ipsarum decimarum prescriptarum extitisse, imo super decimis dictis priuilegio fuisse usum, et Hospitalarios ipsos predictum Abbatem tempore Regni Emerici a quibusdam uillis de receptis sigillorum pecuniis quietasse; ac eosdem Hospitalarios a septem tantum annorum spatiis integras decimas recepisse, ante uero solum a quibusdam, et non ab omnibus uillis eorundem; et hoc etiam uiolenter, et nonnisi triginta trium annorum spatium assignasse, ex quo dicti Hospitalarij decimas ipsas pro se receperint, sed quod petitum ex parte Monasterij annotati friuolum existeret. Super deductione priuilegiorum et decimarum preseriptarum asserit pars aduersa posse habere iustum locum, si uerum esset, quod de quadragenaria possessione proponit ad prescriptionem: secus si nequiuerit pro se - - - dictum Monasterium habuerit, et decimam illam possederit bona fide. Cum igitur constet decimas ipsas ab antiquo fuisse concessas Monasterio antedicto, atque sibi per Reges et plures Romanos Pontifices confirmatas, de Prelatorum et utriusque partis consensu per Apostolica scripta uobis mandamus, quatinus ipsi Hospitalarii sepedicti prefatos testes infra spatium duorum mensium post exhibitionem presentium coram uobis de prescriptione sistant, et comprobent, et ueritati testimonium perhibere per censuram ecclesiasticam compellatis, sublato appellationis effugio; et quicquid per prenotatos testes resciueritis, nobis perscribendum imperantes, nullis litteris obstantibus preter assensum presentium a Sede Apostolica impetratis. Quodsi non omnes huius executioni poteritis interesse, tu frater Episcope cum uno altero ea nichilominus exequaris. Datum Viterbii XII. kalendas Maij, Pontificatus nostri anno nonodecimo.

(Eredetie bőrhártyán a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.)